useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  LIV.
Signature:  LIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LIV. , S. 211
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LIV. , S. 211

    Graphics: 
    x

    LIV.

    * ALDHELM, 705.

    ^ Nihil in hoc saeculo prolixa foelicitate perfruitur, nihil diuturna dominatione potitur, nihil quod non ad fatalem uitae terminum ueloci cursu tendere uideatur! Et ideo sic nobis mundanarum rerum patrimonia sunt perlruenda, ut tamen aeternae patriae emolumentis nun- quam fraudemur. Hinc est quod ego Aldhelmus, post- quam me immeritum, nullisque praedignis moribus comprobatum, in pontificatus officii sedem diuina gratia subthronizasset, proposui arcano mentis meae affectu, ut monasteriis meis, quibus iamdudum in abbatatus gradu constitutus, sufiragante domino, regulariter praefui, religiosum abbatem, quem sibi spontanea fa- miliarum mearum optio consona uoce elegisset, cano- nica creatione atque regulari sanctione constituerem.

    His uoluntariis propositionibus meis pia monachorum meorum restitit pertinacitas. Et cum hoc sedulo sae- piusque in conuentu fratrum meorum fiducianter nar- rassem, nullus his uotis meis placidissimum praebebat assensum: dicentes quod quamdiu uitali uegetaris spiritu nobiscumque praesentis uitae deputaris stadio, tuae semper dominationis iugo humillime colla subdere non dedignamur. Sed hoc supplici prece communique rogatu deprecamur; quod sub sacra scripturarum tes- tificatione et iauorabilium uirorum claro consensu cor

    (J2 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    robores: ut nullus post obitum tuum, nec regalis au- dacitas, nec pontificalis auctoritas, uel aliquis aeccle- siasticae seu saecularis dignitatis nir, sine nostro uo- luntatis arbitrio in nobis sibi uendicet principatum. Iluic debitae monachorum meorum maximeque famu- lorum dei petitioni libentissime consensi; et in monas- terio quod iuxta fluuium, qui dicitur Uuinburna, situm est, cui uenerandi regis nostri gcrmana Cuthburh prae- sidet, cum optabili famosissimi regis Ini consensu et reuerendissimi fratris et coepiscopi mei Danielis nutu, praesentatae professionis deuotionem decentissimam et uernarum domini postulationem sacrae cruris sigua- culo confirmaui: it idem idem uenerandus rex et prae- nominatus pontifex pari deuotionis manu subscripse- runt. Nec multo post, in sacrosancto concilio, quod iuxta fluuium qui dicitur Woder congregatum esse dinoscitur, in idem omnium Saxonicae gentis archi- mandritarum cum re«ralis potentatus assensu et ponti ficalis prioratus nutu consensit auctoritas. Si quis uero contra haec tam illustrium personarum decreta moliri machinetur, et sacra praesentis scedulae scita praeuaricari praesumpserit, sciat se ante terribilem diuinae maiestatis thronum cum praeuaricatoribus praeceptorum domini lugubri damnationis iudicio per- cellendum. Sunt autem haec nomina monasteriorum, Maldubesberg, Froom, Bradanford. Scripta est huius confirmationis cartula anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi dccv. Indictione m.

    >{< Signum manus Daniebs episcopi. »{< Signum Ini regis. Signum manus patricii Aethelfridi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.