useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  VIII.
Signature:  VIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. VIII. , S. 161
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. VIII. , S. 161

    Graphics: 
    x

    VIII.

    * OSUUINI OF KENT, Jan. 27th, 675.

    In nomine domini Iesu Christi saluatoris! Ego Osuuinus rex Cantuariorum, aliquod munusculum pro deo destino dare, ut sit refrigerium animae meae in perpetuum et uigilet mea memoria cum sanctis in sublime; anno secundo regni mei, indictione autem tertia, sub die Vi. kalend. Februarii, pro remedio animae meae et absolutione peccatorum meorum, ec- clesiastico iure concedo quandam terram quae di- citur Sturrie, id est decem manentes ex ea, cum sil- uis et campis ac paludibus, cum fluminibus ac fon- tibus, cum pratis ac pomeriis, et cum omnibus uten- silibus, in ipsa quantitate sicut principes a regibus antiquitus pardonatum possederunt, almae Aebbae ab- batissae atque carnali propinquitate proximae, in deo- que matri, monasteriali iuri dono perpetuo; quatinus habeat possideatque proprio arbitrio, et cuicumque uoluerit uiuens uel moriens habeat integram facultatem condonare, tantum in domino. Istud autem territo- rium a me modo commemoratum ac pro deo pardo natum, in praesencia principum meorum qui ad prae- sens haberi possunt, hoc est Cantuariorum quos iure ac propria nostra potestate adipiscimur, pro testimonio confirmationis ad subscribendum ac ad consenciendum mihi huic donation! conduxi in hunc locum qui dicitur

    12 CHARTAE ANGL08AX0NICAE.

    Dorouernis, confirmamus stabiliter in aeuum; ut quis- quis hanc donacionem meam mente maliuola dis- rumpere temptauerit, sciat se coram deo et sanctis angelis cius aeterno anathemate reum: qnisquis uero bene addendo custodierit sit benedictus in saecula.

    »{< Theodorus gratia dei archiepiscopus, rogatus a rege, subscripsi. Ego Osuuynus rex propria manu snbscripsi et consensi. *J* Ego Suebardns consensi et subscripsi. Ego Adrianus abbas indignus sub scripsi. »{< Signum manus Ecca. Signum Osfridi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.