useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CXIV.
Signature:  CXIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXIV. , S. 289
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXIV. , S. 289

    Graphics: 
    x

    CXIV.

    SIGIRAED OF KENT, 759—765.

    »{< In nomine domini dei saluatoris nostri Ihesu Christi! Quamuis parua et exigua sint, quae pro amissis oflferimus, tamen pius omnipotens deus non quantitatem muneris, sed deuotionem offerentium sem per inquirit. Qua de re Ego Sigeredus, rex dimi- diae partis prouinciae Cantuariorum, tam pro animae meae remedio, quam pro amore omnipotentis dei, ter- ram aratrorum xx. quae appellatur Aeslingaham, tibi reuerentissimo episcopo Earduulfo sanctae Hro- fensis ecclesiae, cum uniucrsis ad se pertinentibus campis, siluis, pratis, pascuis, paludibus et aquis, et cum omni tributo quod regibus inde dabatur, in potestatem, cum consilio et consensu principum me- orum, libenter in perpetuum perdono; ut possidendi uel habendi siue uendendi, uel etiam tradendi cui cunque uoluerit, liberam per omnia habeat potes tatem. Sane quia cauendum est, ne hodiernam do nationem nostram futuri temporis abnegare ualeat, et in ambiguum deuocare praesumptio, placuit mihi hanc paginam condere, et una cum cespite terrae prae- dictae tradere tibi; per quam non solum omnibus meis successoribus regum siue principum, sed etiam mihi

    140 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    ipsi peuitus interdico, ne aliter quam nunc a me con stitutum est, ullo tempore de eadem terra quippiam agere audeant. Quod si qui forte obseruare neglex- erint, et absque digna satisfactione praesentis uitae impleuerint infelices dies, audiant uocem aeterni iu- dicis sub fine mundi dicentis ad impios: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Qui uero curauerint cus- todire nihilque inrogarint aduersi, audiant uocem cle- mentissimi arbitri, inquientis ad pios: Uenite, bene- dicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Adiectis mi. daenberis in com mune saltu, hoc est Uuealdseuuestra, Billincgden, Cealcbyras, Meosden, Rindigsel.

    *¡* Ego Sigeredus rex hanc donationem a me factam, signum sanctae crucis propria manu scribendo, firmaui coram Bregouuino Archiepiscopo. *¡* Ego Brego- uuinus Archiepiscopus, ad petitionem donatoris ante praedicti, consensi et subscripsi. ti¡* Signum manns Hereberhti Abbatis. *¡* Signum manus Baere Abbatis. »¡* Signum manus Bruno Abbatis. *¡* Signum manus Aescuualdi presbyteri. *¡* Signum manus Ecgbaldi comitis atque praefecti. *¡* Signum manus Ealdhuuni. t¡ff Signum manus Esne. *¡* Signum manus Badohardi. »J< Signum manus Aethelnothi.

    »J< Ego Eanmundus rex hanc piam donationem su- prascriptam propria manu roborandam hoc signaculo sanctae crucis expressi, in loco cuius uocabulum est Godgeocesham; j>raesente uenerabili archiepiscopo Bregouuino et consentiente, consilio quippe atque con sensu omnium optimatum et principum gentis Can- tuariorum.

    »J< Ego Iaenberhtus abbas consentiens testis affui et subscripsi. *¡* Ego Huuaetred abbas consensi et subscripsi. »¡* Signum manus Egesnothi. *¡* Signum manus Balthhardi. *¡* Signum manus Aldhuni. *¡* Signum manus Uda. Signum manus Puda.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 141

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.