useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ardagger, Kollegiat (1049-1743) 1362 XII 28
Signature: 1362 XII 28
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1362 Dezember 28, Wien
Bischof Gottfried von Passau bestätigt die Statuten des Propstes Conrad von Schaunberg.
Source Regest: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 525, Nr. 48
 

orig.
Current repository
DASP (http://www.dsp.at/dasp)

Siegel fehlt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Gotfridus dei gratia Patauiensis episcopus. Ad perpetuam rei memoriam. Libenter vnanimitati, concordiae et quieti subditorum nobis et maxime ecclesiasticarum personarum, in quantum nobis ex alto conceditur, consulimus et etiam tranquillitati pacis eorundem, vt ex officij nostri debito teneri dignoscimur, pro nostris viribus prouidere diligentius conamur, recensentes ex euangelicae veritatis testimonio: ,beati sunt pacifici quoniam filii dei vocabuntur.' Cum igitur inter. . . praepositum et capitulum collegii Ardacensis nostrae diocesis diuersae iam multis retroactis temporibus et supra diuersis articulis ortae sint litium quaestiones, quae tamen consentiente venerandae memoriae domino Alberto olim episcopo Frisingensi, nec non de beneplacito unanimi et consensu bonae memoriae Chunradi de Schownberch ex tunc praepositi et canonicorum ac totius capituli ibidem per quasdam constitutiones seu statuta satis venerabilia sopite videntur, licet suceessu temporis de praefatis constitutionibus seu statutis lites ortae fuerint variae et diuersae; nos qui voluntarie sollicitudinis labores amplectimur, ut subditis nostris quietis commodum procuremus, dictas constitutiones seu statuta sicut rite, prouide et venerabiliter facta sunt, ad petitionem et deuotam instantiam canonicorum et totius capituli supradictorum auctoritate ordinaria approbamus, ratificamus et confirmamus, ac robur habere volumus perpetuae firmitatis. In quorum omnium et singulorum testimonium praesentes appensione sigilli nostri mandauimus comuniri. Datum Wiennae, die sanctorum Innocentium, anno domini milesimo trecentesimo sexagesimo secundo.
    Source Fulltext: FRIESS, Ardagger (AÖG 46, 1871) S. 525-526

    Original dating clausedie sanctorum Innocentium



    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger, Kollegiatstift
    • Schaunberg (GB KI)
    • Wien
    Persons
    • Gottfried von Weißeneck, Bischof von Passau (1342-1362), Aussteller
    • Konrad III. von Schaunberg, Propst des Kollegiatstifts Ardagger
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.