Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 2. , S. 29
De Campo gelau quod dicitur India.
In dei nomine. Ego Tassilo dux Baiouarorum uir inluster con- punetus de diuina misericordia atque de aeterna beatitudine manu ualente cum consensu optimatum Baiouarorum dono atque transfundo locum nuneupantem India quod uulgus Campogelau uocantur, Attoni abbati ad ecclesiam saneti Petri apostolorum prineipis seu ceterorum sanctorum apostolorum atque martyrum pro remedio anime meae seu et antecessorum meorum in aedificatione monasterii atque ipsius seruitio, a riuo quae uocatur Tesido usque ad terminos Sclauorum id est ad riuolum montis Anarasi totum atque integrum, campestria seu et montana, pascuas, uenationes, umecta seu tVutecta omnia ad eadem pertinentia locum, ut nullus deinecps genitorum hominum queat nec usurpando presumat quis quolibet ingenio nut querimonia oriente ullo modo inquietare locum alque inhabitantes in eo, in exor dio rationis predicto abbati Attoni, nee posteros eius, quia manu pro pria ut potui caracteres cyrografu inchoando depinxi coram iudicibus atque optimatibus mois, quia et ipsa loca ab antiquo tempore inanem atque inhabitabilem esse cognouimus, nunc uero postulantem atque humiliter supplicantem audiui et propter incredulam generationem Sclauanorum ad tramitem ueritatis deducendam concessi et hilari uultu tradedi per presentes apices, ut nullus quod fieri minime arbi tror, ex heredibus aut coheredibus meis siue quolibet opposite per sona qui contra hanc epistolam donationis ire aut infrangere uult, iram dei incurrat et omnium sanctorum. 'J- Signum manus meae pro pria Tassilonis donante atque confirmante. Aclum in Buuzono rediente
de Italia, anno ducatui eius XX11. f Alizzeo, f Reginuuolf, f Signum manus Cundheri, f Drudmunt, f Pillunc, + Oatachar, f Hliodro, f Crimperht, f Papo, f Hariperaht, f Kislolt, f Jubeanus, + Alim episcopus testes.
Ego Anno indignus iussus scripsi et subscripsi.
Corf. 187, f. 73, k. Reichsarehiv zu München; ehend. auch in Cod. 238, t 18'; \g\. Meichelbeck !.. 2, 38, Nr. 22 und das Facsimile in Archiv f. Kunde österr. Geschichtsquellen XXVII. Bd.; Resch: Ann. Sabion., I. 669, AeUs millón. 22.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 2. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/0d6f4af0-04bd-494c-aaad-fff57715bf5d/charter>, accessed at 2024-04-28+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success