Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 170. , S. 194
Innoceutius (episcopus serus seruorum dei) >). Venerabili fratri episcopi Secovensi et dilecto filio... preposito de Folkemart Salz- bvrgensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte venerabilis fratris nostri episcopi Frisingensis fuit propositum coram nobis, quod licet quondam comes de Tyrol pro dampuis ab eo eccie- sie Frisingensi irrogatis excommunicatiouis decesserit sentencia innodatus, nichilominus tamen corpus eiusdem est traditum eccle- siastice sepulture. Quo circa discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si est ita, idem corpus extumulari et extra Cbristianorum cimiterium dum modo ab aliis corporibus dis cerni possit, proici facientes contradictores per censuram ecclesiasti- cam appellationi postposita compescendo, nobiles mulieres Goricie et de ..'. Hirzperch comitissas eiusdem comitis heredes, quod eidem ecclesie de huiusmodi dampnis satisfactionem plenariam exhibeant, ut tenentur, monicione premissa per censuram eandem appellacione remota sicut iustum fuerit compcllatis, non obstante si alicui de par- tibus hiis quod excommunicari vel interdict aut suspendi (non pos- sint), a sede apostolica sit indultum. Datum Laterani, idibus Martii, pontificatus nostri anno XI .
Cod- 191, f. 79', k. Reiehsarehiv zu München.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 170. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/522a02c5-ca85-4077-857b-ad09a545c2af/charter>, accessed at 2024-05-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success