Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 289. , S. 340
289.
Otacharus dei gracia rex Bohemio, dux Austrie, Styrie et Karin- thie, marchio Morauie et dominusCarniole et Marchie Sidelino scribe Austrie graciam suam et omne bonum. Conquestus est nobis dilectus amicus noster dominus Clumradus venerabilis episcopus Frisingensis, quod Fridericus dapifer de Lengenbach 4) et Fridericus de Maurbach et quidam alii ipsum in predio suo in Alarn videlicet in nemore, in pascuis et in viis publicis vti iure debito non permittunt. Cvm igitur prefatum episcopum in predicto predio omni libertate gaudere veli- mus atque iure, volumus et mandamus firmiter precipientes, quatenus idem predium in Alarn prefato episcopo nostro nomine manuteneas et defendas, non permittens ipsum ab aliquibus ibidem contra iusticiam pregrauari sicut nostram diligis graciam et fan ore m. Datum apud Brunne, pridie idus Julii.
Cod. 191, f. 31', k. Reichsarchiv zu München; Oberbair. Arch. П1. 278.
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 289. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/66e9bb8c-e3b0-4fdc-bfc4-f85d4863c67a/charter>, accessed at 2024-05-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success