Codex Diplomaticus Austriaco Frisingensis - Sammlung von Urkunden und Urbaren zur Geschichte der ehemals freisingischen Besitzungen in Österreich, Nr. 141. , S. 163
141.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Nos Fridericus dei gracia dux Austrie et Styrie et dominus Carniole 'minerais Christi fidelibus in perpetuum. Huius scripti testimonio notum fieri volumus vniuersis, quod dilecti domini et amici nostri Chvnradi venerabilis Frisingensis episcopi precibus inclinati banc sibi et ecclesie Frisin- gensi fecimus gratiam, vt pro toto iure quod de aduocacia in Enzin- storf nobis cedere deberet singulis annis in festo Purifications sanete Marie tantum xxx talenta Winnensis monete recipiamus. Ut autem hec gracia et concessio nostra episcopo et ecclesie Frisin- gensi perpetuo inconuulsa permaneat, presentem paginam nostro fecimus sigillo communiri. Testes sunt venerabilis dominus» Rud- gerus Patauiensis episcopus, Vlricus de Memninge et magister Vlricus de Chirichpereh iam dicte ecclesie canonici, Gotschalcus plebanus de Holaerbrunne, laici Anshalmus de Justinge, Gebhardus de Tolnze, Vlricus de Wikershoven, Vlricus de Chirchlingen, Wolf- gerus de Parowe, Otto de Valchünschirichen, Dietricus de Tobra, Chunradus de Humbel, Heinricus de Vagen, Perhtoldus de Gebol- vespach, Eberhardns de Newertinge et alii quam plures. Acta sunt hec aput Lovppe VII. idus Novembris anno domini Me. CC. XLII.
Cod. 191, f. 42', k. Reichsarchiv zu München; Meicheibeck II./l, 19.
138
Urkunden der Freisingischen Besitzungen in Österreich, ed. Zahn, 1870 (Google data) 141. , in: Monasterium.net, URL </mom/AustriacoFrisingensis/89a97ced-3332-4d49-b756-aadcfdcba1ad/charter>, accessed at 2024-05-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success