useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1149
Signature: 1149
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1149, Greifenstein
Der Edle Otto von Machlant verordnet, dass all sein bewegliches Gut zwischen den Klöstern Baumgartenberg und Sabenich geteilt werde und dass die von dem Bischof von Passau dem Kloster Sabenich gegebenen Güter nach Baumgartenberg gehören sollen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 247
 

cop.
aus einem Copialbuche v. J. 1511

    x
    In nomine dei omnipotentis. Ego Otto de Machlannd Nobiliter natus graui egritudine oppressus Volo pro anima mea dispensare presente fratre meo Walchuno atque fidelibus meis Chunrado, Herwico, Berno, nullo michi contradicendo vel resistendo, Trado igitur et jubeo, vt dentur omnia mobilia mea Abbati de Bongartenberge, qui presens est, inter vtraque cenobia diuidenda scilicet Sancte Marie de Pawmgartenperg Et Sancti Johannis de Sabenich Sub ea tamen caucione, vt, si episcopus Patauiensis aliquid eorum dempserit, que a suo predecessore concessa sunt ecclesie Sancti Johannis et Sigillo conmunita ipsius, omnia tam predia quam mobilia pertineant ad domum sancte Marie de pangartenperg. Rogo eciam te frater, vt memor fraterne fidei atque dileccionis ob salutem animarum nostrarum nostrorumque parentum predia, que a me assignata vel data sunt Ecclesie Sancti Johannis, Si episcopus, sicut iam dixi, aliquid abstulerit eorum, que per antecessorem suum eidem ecclesie collata sunt, tua delegacione ad ecclesiam Sancte Marie pawmgartenperg transferre non differas et defensionem obtineas. Dispositis tandem pro anima mea tam predijs quam mobilibus meis duobus iam dictis claustris sub premissa condicione Presente fratre meo Walcono, cum essem apud Kremese, Renuncio hodie omnibus proprietatibus atque vxori mee, ipsa annuente atque consenciente, victurus abhinc secundum jussionem Abbatis, qui adest. Nunc igitur ego Otto conmitto animam meam omnipotenti deo, et insero manus meas vestris manibus conmittens me vobis mittoque gladium meum per Vos offerendum deo et Sancte Marie cum reliquis armis meis ab isto loco, qui dicitur Griffenstain. Acta sunt autem hec Anno ab incarnacione domini M. C. XLIX*). Nota quatuor fuisse fratres Walchunum fundatorem ecclesie Sancti Andree circa Traysmam habentem Comiciam in Lengenpach. Hertwidum habentem Comiciam jn Spilberch fundatorem ecclesie Wilhering, latine hilaria. Altramum habentem Comiciam starhenberckh aliaque multa terrarum spacia fundatorem ecclesie Secouiensis. Ottonem, qui ultimus fuit, habentem comiciam Weiten et Rechperg, qui multis bonis ditauit Ecclesiam Sancti Andree eamque libertati sedis apostolice cum multis nobilibus sub vno aureo Bisancio quoque omni anno prepositus seruiret, contradidit multisque bonis Ecclesiam Neuburgensem, Gottwicensem, Walthausiensem ditauit, vbi eciam fundator fuit, Et in Pawngartenperg; quumque priuilegiate nomine a sede apostolica, ab imperio et a Regno hunc titulum habuerunt liberi et nobiles aduocati, quod hij fundatores a Mari usque ad mare fuerunt aduocati omnium Ecclesiarum kathedralium, vt in Chronicis legitur. Hec nostri fossa Fundatoris tenet ossa, Cum quo protector noster iacet, his pete lector, Qui presto fueris requiem, si nomina queris, Dictus erat Walther prior, Otto nobilis alter, Tertius Alramus celitus Vernans, quasi Ramus Olim famosus, diues, celebris atque generosus: Nunc cinis atque lutum nature dando tributum, Sordeo, quo pergo, perges et tu, precor ergo, Me prece soleris, ut, cum morieris, simul eris Non in lugendo inde forte sed in moriendo Ordine tu jubaris, diuino lumine fruaris. Isti versus habentur Scripti in Monasterio Sancti Andree in choro justa Traysmam fundatum. N. Ottonis vxor **) fundauit Monasterium Monialium Erlacloster dictum prope oppidum Enns situm, in quo, ut fertur, Sepulta iacet, sed similior veri relatum est, quod in Pruckh sepulta sit, Arma Monasterij Pawngartenperg sunt arma superioris austrie, Aquila aurei coloris in nigro campo, quatuor tractus duo Albi et duo Rubri. M. C. preteritis XL septem simul Ottonis Comitis domus hec in honore Est cura grata proprijs bonis fabricata. Ad Montem Pomerij proprie Pawngartenperg Monasterium Cisterciensis Ordinis, ibi fluit nardus proprie dicte Nern. Siluia domus Monasterium Canonicorum regularium, ibi fluit Seminosa proprie dicte Serming, que fluit jn Sermingstain, postea duplex Ischper superior et inferior diuidens Austriam a terra Anesi in vno latere Et Anosus fluuius ab alio latere diuidit austriam a terra Anasi. Austria superior floriani Sangwine felix Et ciuitas Anasum hic semper Ymagine gaude.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 247-249
    Editions
    • Kurz, Beiträge III. 358. (teilweise)


    LanguageLatein

    Notes
    *) Bis hieher abgedruckt bei Kurz, Beiträge III. 358. **) Am Rande: Gewita vxor Ottonis.
    Places
    • Greifenstein
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.