useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1276 VI 06
Signature: 1276 VI 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Juni 1276, Baumgartenberg
Ulrich von Capellen bestimmt, dass die Einkünfte seiner Besitzung in Zelitz zur Vollendung und Dotierung der Capelle an der Kirche zu Baumgartenberg verwendet werden.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 436-437, Nr. 474
 

cop.
Aus dem Copialbuch des Klosters Baumgartenberg vom Jahr 1511

    x
    In nomine domini amen. Quia vite mortalis mutabilitas per singula momenta defluit et decurrit, necessarium est et pervtile, vt rerum gestarum series per scripturarum et festes transmittatur memorie posterorum. Notum sit igitur presentibus et futuris, quod ego Vlricus dictus de Capella pro remedio anime mee et vxoris mee Gerdrudis cum voluntate bona eiusdem vxoris mee, accedente nichilominus ad hoc ipsum consensu fratrum eius consobrinorum meorum videlicet Cundachri, Dietmarj et Vlrici Beate virgini in Pawngartenperg tradidi, quitquid possedi in Zelicz, liberaliter et precise tali condicione, vt de eisdem redditibus capella, quam jn porta dicti Monasterij jnchoaui, debeat consummari, hoc eciam jnteriecto, quod, postquam LXX. talenta, pro quibus eadem bona sunt estimata, tradidero Ecclesie supra dicte videlicet Pawngartenperg, in reliquum redditus in Zelicz jure dotis Capelle ad portam deseruiant et vsibus pauperum Hospitalis. Si vero huic donacioni mee in posterum aliquis heredum meorum jnpedimentum forsitan aliquid facere moliatur, designatas in hac litera Septem hubas, videlicet in Aschaw quinque, vnam in Tabra et vnam jn monte prope Mitterberch, quas jure empcionis possideo, Ecclesia in Pawngartenberg teneat pleno jure. Vt igitur huius mee donacionis liberalitas dubium posteris non jmportet, cedulam hanc describi feci et Sigillis presentibus conmunirj testibus subnotatis. Huius rei testes sunt Hartnidus de Smida, Herwordus de Hard, Vlricus et Leupoldus fratres, qui dicuntur de Mitterberch, Vlricus de kirchstegen, Ruedlinus de krewzzing, Vreitlo de Vridhalmstorf, Vlricus filius domini Hartmudi et alij quam plures. Acta sunt autem hec apud pawngartenperg feria quinta (post) Penthecosten Anno ab jncarnacione dominj M. CC. LXXVI.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 436-437, Nr. 474

    Original dating clauseferia quinta (post) Penthecosten



    LanguageLatein
    Places
    • Baumgartenberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.