useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Baumgartenberg, Zisterzienser (1149-1708) 1324 IV 01
Signature: 1324 IV 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. April 1324, o. O.
Abt Chunrat von Baumgartenberg reversiert, dass in das Krankenhaus des Klosters jährlich ein Dreiling Wein abgeliefert werden solle, bis mit den 66 Pfund Pfennigen, welche das Kloster dem Chunrat von Utzing schuldig geblieben war, nach dessen letztem Willen fünf Pfund Gülten für dasselbe erkauft seien.
Source Regest: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 381-382, Nr. 386
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Nur noch das zweite Siegel ist vorhanden. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos frater Chvnradus dictus abbas in Paumgartenperg presentibus profitemur, quod quia sexaginta sex libras denariorum wiennensium, in quibus felicis recordacionis domino Chunrado de Vtzing post mortem suam remansimus debitores, pro usibus infirmarie nostre tenemur inpendere redditus pro illis eidem officine, prout idem dominus Chunradus, dum adhuc viueret, ordinauerat conparando ad hoc nos fide presencium de seniorum nostrorum consilio obligamus, ut quamdiu quinque librarum redditus, qui memorate pecunie equipollere videntur, predicte officine non assignaverimus, tamdiu unum ternarium vini melioris, quod in Chremsa nobis provenerit, postquam peracta vindemia ad monasterium adductum fuerit, ei, qui pro tempore infirmarius domus nostre extiterit, non obstante occasione aliqua porrigere annis singulis debeamus, quo idem infirmarius assecuto et vendito ex tunc ei, qui custos noster pro tempore fuerit, vnam libram denariorum currentis monete in die beati Martini pro lumine, quod ad sepulchrum memorati domini Chunradi die ac nocte iugiter ardere debet, et de duabus libris conuentui nostro seruicium in anniuersario eiusdem domini Chunradi, dare debeat annuatim residuum pro solatio fratrum decumbentium inpendendo; insuper premissis id prouide adiciendum decreuimus, ut quocunque anno, quacumque licet ocasione predictum Ternarium vini termino superius prefinito ipsi infirmario nostro nos aut successores nostri abbates non ||
    dederimus, eo ipso tam de facto quam de iure in usus monasterii sancte Crucis tamdiu memorata pensio transeat, quousque eiusmodi negligentia per nos aut eosdem successores nostros abbates rite ac sufficienter fuerit emendata. In cuius rei testimonium prefate officine has dedimus litteras sigillorum videlicet Reuerendi in Christo patris domini Ottonis venerabilis tunc abbatis Sancte Crucis ac nostri munimine roboratas. Datum et actum anno domini M°. CCC°. XXIIIj. in die sancti Ambrosii confessoris.
    Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 381-382, Nr. 386

    Original dating clausein die sancti Ambrosii confessoris



    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.