useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  437
Signature: 437

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
385. Friedrich bischof zu Slteycr urkundet iiher die letztwillige verfiigung des grafen Harmann von Griiningen. 1277 tmu 19.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 437, S. 357
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 437, S. 357

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 437, S. 357

      x

      Fridericus Dei gracia episcopus Spirensis, universis Christi fidelibus presentes liferas inspecturis salutem in Domino sem- piternam. Noveritis nobilem virum, comitem Harmannum de Gruningen, dilectum affinem nostrum, de nostro et capituli nostri Spirensis consilio et assensu, pro salute anime sue et progenitorum suorum salubriter cogitasse et testamentum huiusmodi ordinasse, sicut in presentibus est expressum. Vi- delicet quod intra parochialem ecclesiam in Gruningen altare quoddam construi fecit in honorem Dei genitricis Marie sem- per virginis gloriose, ubi devotus presbiter, quem idem comes vel sui heredes ad hoc presentaverint et pro speciali capel- lano duxerint eligendum absque preiudicio dicte parochialis ecclesie, in propria persona tenebitur perpetuo pro salute dicti comitis, nec non progenitorum suorum atque successo- rum ipsius continue missarum sollempnia celebrare. Et quia spiritualia sine temporalibus non subsistunt, idem comes eidem presbitero in predicto altari celebranti de manso sive agris

      348 1277 iuni 19.

      Ebervini civis in Graningen viginti maldra spelte et quinde- cim maldra siliginis, nec non duas libras hallencium annis singulis tam dicto presbitero quam suis successoribus per- petuo deputavit. Heinricus quoque dictus Alzuhen omnesque sui heredes de quodam horreo situm ibidem ad prefatum altare dicto presbitero unam libram hallencium annis singu- lis et eius successoribus iure perpetuo solvere tenebuntur. Item tres urnas vini mensure Esslingensis dictus comes dicto altari et presbitero de vinea in Sulzebach annis singulis iure perpetuo assignavit. Item tria iugera nemoris in Reitenhart eidem altari et presbitero iure consimili deputavit. Insuper prefatus comes dicto presbitcro et eius successoribus edifi- cavit domum quandam cum horreo et attinenciis eius per- petuo possidendam, ad quam spectare debent omnes redditus perpetuo subscripti, quam et cum predictis pertinenciis et redditibus omnibus ab omni exactione seu stura a se et suis heredibus seu successoribus decrevit et statuit esse liberam et immunem. Nos quoque dicte domui omnibusque redditibus ad predictum altare et eius presbiterum spectantibus liberta- tem et immunitatem concedimus per presentes, que ceteris ecclesiarum dotibus solet dari. Preterea ut inter plebanum in Gruningen et presbiterum seu capellanum predictum pax et tranquillitas observetur, volumus quod idem capellanus nisi rogatus a plebano vel eius vicario aut propter defectum omnium sacerdotum ibidem aliqua ministret ecclesiastica sa- cramenta, nec oblaciones ad stolam recipiat manuales, que tempore offertorii a fidelibus offeruntur, quibus nolumus pa- rochialem ecclesiam defraudari. Ad robur igitur et eviden- ciam predictorum nos presentes literas sigillorum nostri et capituli Spirensis de ipsius comitis rogatu, beneplacito et consensu munimine fecimus roborari. Appendit eciam dicfus comes suum sigillum in ratihabicionem et predictorum testi- monium. Acta sunt hec in civitate Spirensi, presentibus testibus subnotatis, videlicet P. preposito maiore, H. prepo- sito sancti Wydonis, Eberhardo canonico, magistro Sigilone prebendario Spirensi, magistro H. de Augusta, fratre Ber- tholdo de Esselingen ordinis fratrum minorum, fratre Ulrico de Mulenbrunne, capellano nostro, Bainone de Wihingen, et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini MCCLXXVII. XIII. kal. iulii.

      1277 august.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.