useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  14
Signature: 14

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
14. Gottfried 1. Jbischof zu Speyer trifft mit deiu iunker Rudolf einen giitertausch. Speyer. 960 »•«• 7.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 14, S. 23
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 14, S. 23

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 14, S. 23

      x

      In Dei nomine onmibus sancte Dei ecclesie fidelibus notum esse volumus, qualiter vir quidam nobilis nomine Ruodolfus, et venerabilis presul Godefridus Spirensis ecclesie, quasdam inter se commutaciones et tradiciones, ad augmentacionis ac melioracionis utilitatem eidem ecclesie, cui pastor esse dino- scitur, amicabiliter fieri decreverunt, et ita ut sermocinati sunt, operum confirmacionem perfecerunt. Igitur predictus Ruodol- fus mox manu potestativa, et cum licencia invictissimi regis Ottonis tradidit ad fundamentum, domumque sancte Marie semper virginis, que constructa est in civitate Spira vocata pro remedio anime sue, parentumque suorum et contra illius tradicionis firmitatem quam ipse caute estimando, a preno- minato presule postulaverat quicquid in villa Leimeresheim nominata ex parentum tradicione et hereditaria iustificacione habuit ac possedit, hoc est in edificiis, et mancipiis, curtili- bus, in terris arabilibus, cultis et incultis, silvis, pratis, pas- cuis, aquis aquarumque decursibus, piscacionibus, exitibus ac reditibus cum una decimali ecclesia . et cum omni servitute

      14 960 mai 7.

      ac utilitate ad hec cuncta pertinencia. Insuper in villa Ruole- chesheim dedit salicam terram curtemque dominicalem, sed nichil tamen cum edificiis procuratam, hobam servilem I. et dimidiam, iornales vinearum II. molinam I. in Ossingen, ho- bam I. in Fischelingen, hobas III. et dimidiam in villa Lacha vocata, curtem dominicalem cum terra salica, et VIII. ior- nales vinearum in Otinesheim, hobam I. iornalesque vinearum VIII. in Nuzdorf. Iornalem viniferum I. in Damheim. Simi- liter in Voracheim hobam dimidiam. Insuper et hec cum ser- monum-iteracionibus quicquid in pago Spirihgowe habuit nullis rebus vel locis exceptis, nisi tantum unum hominem, qui purgacionis gladiorum artem sciebat, firma tradicione verborum ac stipulacionis consuetudine, et sicut supra memo- ratum est, cum regis Ottonis licencia ad prefatum altare do- navit ettradidit in presencia filiorum suorumRuodolli etCuon- radi. Econtra vero domirius ac venerabilis pontifex Gode- fridus statim ut hec ita se habebant, ex locis sancte Marie, que sue potestati et digno presulatus officio suberant, eidem Ruodolfo sicut inter eos prius verbositatis adunacio conve- nerat, per manus advocati Ruothardi tradidit in villa We- ningen dicta, hobas XXII. ac dimidiam cum mancipiis ad easdem hobas pertinentibus et cum omnibus iuste servitutis utilitatibus, in villa vero Wineswilare nuncupata XX. et II; iornales vinearum, in villulis autem que nominantur Matra et Ulich, ecclesias decimales II. hobasque XVI. cum mancipiis ad easdem subsequentibus, ea videlicet racione sicuti inpri- mis apud ipsos condictum fuerat, quod idem Ruodolfus utrius- que tradicionis actionem firmiter sine ullius commutacionis vel contradictionis causa cunctis diebus vite sue in ius et proprietatis utilitatem possideret, post obitum autem suum, qui omnibus buius seculi filiis futurus habetur, statim sine ulla teinporis dilacione utriusque tradicionis confirmacio cum cunc- tis rerum integritatibus, que tunc in illis locis haberentur, ad hoc almificum altare sancte Marie modo supradicto, atque eiusdem episcopi potestatem, qui tunc inibi esse videretur, firmiter et perpetualiter tenenda rediret, nulla resistente aut contradicente persona. Acta est autem hec tradicio publice in civitate Spira et in domo Domini coram altare sancte Marie in nona maii coram populo et clero testibusque sub- notatis, anno autem dominice incarnacionis DCCCC. LX. in- dictione III. regnante vero rege invictissimo Ottone anno XXVI. sub comite qui vocatur Altduom et antistite predicto.

      960 mai 7. 15

      , Ego igitur indignissimus presbiter Winibertus ex iussu Go- defridi episcopi scripsi diemque notavi.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.