useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  223
Signature: 223

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
186. Das domcapitel zu Speyer hestimmt strafen iiber seine im besahlen siiumigen beamten. 1232 ian. 6. 187- Beringer hischof zu Speyer uberliisst dem domcapitel daselbst und dcm kloster Maulbronn ein lehengut zu Oewesheim. 1232.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 223, S. 202
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 223, S. 202

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 223, S. 202

      x

      Capitulum maioris ecclesie Spirensis in perpetuum. Cum spiritualia sine temporalibus non subsistant, et per tempo- ralia transitus fit ad eterna, necesse habet himiana fragili- tas, interdum intendere temporalibus ordinandis. Inde est, quod cum concanonici nostri pleraque nostra oflicia tenerent, invenirenturque interdum inter eos aliqui minus parati ad so- Iucionem pensionum debitarum tempore statuto, in hoc unani- miter convenimus et fide data firmavimus consencientibus illis et acceptantibus, qui tunc temporis eadem officia tenue- runt, quod cum concanonici nostri, qui pro tempore officia tenueriut, commoniti fuerint a decano nostro post tempus solucionis cuilibet officio concruentis ad solvendum peusiones ilebitas infra unum mensem debent in solucione suarum pen- sionum satisfacere. In quo si negligentes fuerint, officia sua ipso iure perdiderunt eritque in potestate capituli, cui vel quibus illa velit locare et nichilominus ex tunc ipsi debito- res pensionum erunt in carcere claustri nostri, usque ad so

      1232 ianuar 6. 193

      lucionem plenariam debitorum. Actum anno DominiMCCXXXII. proxima sexta feria post circumcisionem Domini.

      187- Beringer hischof zu Speyer uberliisst dem domcapitel daselbst und dcm kloster Maulbronn ein lehengut zu Oewesheim. 1232.

      B- Dei gracia Spirensis episcopus, omnibus in perpetuum. Cum universa sub lunari globo existencia mutabilitati et cor- rupcioni subiaceant, necesse est, ut omnis ordinacio seu dis- posicio humana sicut fit cum tempore, ita per successionem temporis a memoria hominum, que labilis est, elabitur, sed buic incommoditati sagacitas hominum adhibuit remedium scripture suflragium et vivorum hominum testimonium. Inno- tescat igitur tam presentis quam future etatis successioni, quod nos zelo pietatis et paterne caritatis moti aflcctu, pre- dium situm in Owesheim, quod G. comes de Vahingen et suus nepos de Calwa et R. nobilis de Kiselowe a nobis et predecessoribus nostris in ieodo tenebant, donavimus capi- tulo Spirensi et conventui in Mulenbrunne, ut persone ibidem Deo servientes ad bonorem Dei et sue sanctissime genitri- cis commodius valeant sustentari, dictos nobiles ab homagio, quo nobis et ecclesie Spirensi racione dicti feodi fuerant obligati, liberaliter absolventes. Indulsimus eciam dictis ca- pitulo et conventui, ut si qua de bonis in memorata villa Owesheim sitis in posterum emendo vel commutando vel alio modo quocunque conquisierint, eodem modo, iure, quo et nunc habito in perpetuum ex nostra donacione possideant. Ut au- tem hec nostra donacio rata et inconvulsa permaneat, pre- sens scriptum nostro et omnium ecclesiarum conventualium Spirensium sigillis fecimus roborari. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXII. indictione V. presentibus abbatibus, pre- positis, decanis et universo clero nostre diocesis, in nostra generali synodo constifutis et nobilibus laicis. 0. de Bruch- sella. R. de Kiselowe et ministerialibus tam imperii, quam ecclesie A. et A. de Lachen, E. et C. de Altorfl. B. de Vlehingen, R. de Ubstat, et aliis quam pluribus.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.