useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  465
Signature: 465

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
413. Uonorius IV. pabst crtheilt dem dominicanerprior zu Speycr die vpllmacht, von gcwissen eiden lostusprechen. Rom, 1286 feb. 18.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 465, S. 387
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 465, S. 387

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 465, S. 387

      x

      Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio priori fratrum ordinis predicatorum Spirensium, salutem et aposto- licam benedictionem. Exhibita nobis venerabilis fratris nos- tri episcopi et dilectorum filiorum decani et capituli ac alio- rum prelatorum ecclesiarum et cleri, nec non et consulum ac civium Spirensium peticio continebat, quod cum quondam Voltzo, llartmodus et Conradus fratres, cives Spirenses et quidam eorum complices, clericos et laicos, cuiuscunque dig- nitatis vel condiciouis existerent, tam in civitate Spirensi, quam extra spoliare, capere ac de domibus eorum violenter extraliere ausu temerario attemptarent, diversas pecuniarum summas extorqucndo indebite ab eisdem ac alias eciam epis- copo, capitulo, prelatis et clero ac civibus supradictis, tam in eadem civitate quam extra eam per incendia et rapinas dampna gravia irrogando aliosque nefarios et enormes de- testabiliter committendo excessus: bone memorie Heinricus Spirensis episcopus, consules, scultetus et alii iudices, qui tunc temporis prefate civitafis regimini presidebant, propter hoc ad vindictam malefactorum huiusmodi animose nimium procedentes, vacante tunc imperio Romanorum, minus pro- vide pro sue libito voluntatis maleficatores ipsos a dicta civitate sentencialiter prescripserunt, privantes eos nichilo- minus omnibus bonis suis, adiudicando eidem Heinrico epis- copo res et personas eciam omnium huiusmodi prescriptorum. Statuerunt preterea, quod nec iidem prescripti, neque uxores aut liberi eorundem ullo unquam tempore ad civitatem pre- dictam redire deberent, et quod quicunque aliquem occideret ex eisdem sive illi aliquid dampnum inferret, nulli propter hoc iudicio subiaceret, et non attendentes, quod pro maleficiis

      24*

      378 1286 februar 18.

      et excessibus memoratis non erant prescriptorum ipsorum uxores et liberi taliter puniendi. Inter cetera que statuisse noscuntur, se et successores suos ad universa et singula su- pradicta observanda per iuramentum proprium astrixerunt, et nichilominus prefatus Heinricus episcopus certis penis sta- tuit subiacere omnes illos, qui huiusmodi contraire processi- bus attemptarent. Adiecerunt eciam, quod pro reconciliacione seu relaxione alicuius eorum nullum prorsus audirent, eciam si rex vel imperator aliquis suas super hoc preces duceret porrigendas. Porro processu temporis Voltzo, Hartmodus et Gotfridus prescriptorum ipsorum filii, ac Ebelinus eciam prescriptus, qui de complicibus exstitit prelibatis, in carissimi filii nostri Rudolfi Romanorum regis illustris presencia con- stituti, asserentes se minus iuste de ipsorum possessionibus ac bonis universis eiectos fore, per sentenciam tam eccljesias- ticorum quam secularium principum, qui tunc presentes ade- rant ac aliorum nobilium iuxta observanciam consuetudinis regie ad omnia, quibus taliter privati fuerant, mediante ius- ticia restituti ac in possessionem predictorum inducti, prefatis episcopo et capitulo, prelatis, clero ac civibus contradicen- tibus et invitis iuramenti memorati pretextu, quod de obser- vando huiusmodi processu episcopi, sculteti, iudicum, consu- lum et civium predictorum prestitisse noscuntur, quodque illis videbatur obsistere, quominus huiusmodi sentencie regie obe- dirent. Quare prefati episcopus, decanus, capitulum, prelati, iudices et cives diligencius attendentes, quod ex observacione iuramenti predicti, quod generaliter omnes se asserunt pre- stitisse, sibi et Spirensi ecclesie non modicum imminet nocu- mentum, nobis humiliter supplicarunt, ut indempnitati eius- dem ecclesie Spirensis, nec non et periculis animarum, que fratribus et aliis complicibus eorum, que ex prestacione huius- modi iuramenti imminere dicuntur, precavere paterna solli- citudine curaremus. Nos itaque statum ipsius ecclesie a noxiis servare et huiusmodi pericula vitare, quantum cum Domino possumus, cupientes, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si tibi constiterit ita esse, uni- versos et singulos clericos et cives predictos ab observan- ' cia huiusmodi temerarii iuramenti auctoritate nostra absol- vere non postponas, iniuncta eorum cuilibet pro ipsius iura- menti temeritate prout secundum Deum expedire putaveris penitencia salutari, non obstante indulgencia, si qua tibi vel ordini tuo a sede apostolica sit concessa, quod non tenearis

      1286 lebruar 18. 379

      te intromittere de quibuslibet negociis, que tibi per huius- modi sedis literas committuntur, nisi in eis de indulto huius- modi et ordine ipso plena et expressa mencio habeatur. Datum Rome apud sanctam Sabinam, XII. kal. marcii, ponti- ficatus nostri anno primo.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.