useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  36
Signature: 36

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
36. ffeinrich 111. kiiniij schenkt dcr domkirche zu Spcycr die dorfer Spcrgelhach nnd Lug im Spcycrguuc. Augsburg, 1046 sept. 7.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 36, S. 46
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 36, S. 46

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 36, S. 46

      x

      In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si ecclesias Dei dignis et congruis honoribus exaltaverimus easque amplificando sublimaverimus. divinitatis misericordiam nobis prompciorem et clemenciorem adesse et prodesse non dubitamus. Quapropter omnium ,Christi nostrique fidelium universitati notum volumus fieri, qualiter nos pro remedio animarum scilicet genitoris nostri .Chuonradi piissime memorie imperatoris augusti, ac aman- tissime matris nostre Gisile auguste, nec non dilectissime coniugis nostre Chuonigundis regine beatf memorie, atque pro nostra perpetua salute contecta'isque nostre Agnetis re- gine, sancte Spirensi ecclejie in honore beatissime Dei ge- nitricis coja£tract£, -in qua corpora patris nostri matrisque consepulta remaDent, 1'ratribusque inibi Dei servicio assidue

      1046 seytember 7. 37

      vacantibus, quasdam villas Pillungisbach et Luoch dictas in pago Spirichgouwe in couiitatu Hugonis comifis sitas, quas ex avia nostra Adelheid dicta iure hereditario suscepimus, cum omnibus appcndiciis, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis. piscacioni- bus, silvis, venacionibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, seu cum omni utilitate, que aut scribi potest, aut dici, in proprium tradidimus. Eo nimirum tenore, ut eiusdem ecclesie prepositus eiusque successores cum con- silio et consensu fratrum de eisdem villis liberam deinceps habeant potestatem tenendi, commutandi, precariandi, vel quicquid sibi placuerit, ad usum fratrum inde faciendi. Si autem, quod absit, ali([uis eiusdem ecclesi? episcoporum, aut sibimet ipsi usurpare, aut alicui in beneficium dare, vel quo- quo modo a servicio fratrum abalienare presumpserit, bis aut ter ab herede nostro et fratribus monitus. ut emendet, et si renuerit, sibique in ammonicione obedire contempserit, idem noster proximus heres dimidiam libram auri in publico pondere ajd altare sancte Marie persolvat. sibique supradic- tas villas hereditario iure possidendas redimat. Et ut hec nostre tradiciouis et constitucionls auctoritas stabilis et in- convulsa omni ?vo pennaneat, hanc cartam inde conscrip- tam manu propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Meinrici fercii regis invic- tissimi -j•. Theodericus cancellarius vice Bardonis archican- cellarii recognovi. Data VII. idus septembris, arno dominice incarnacionis M\L>'I. indictione XlIIl. anno autem domni Heinrici lercii ordinacionis eius XVIII. regni vero VIII. Ac- tum August?.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.