Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 547, S. 474
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 547, S. 474
Syboto Dei gratia Spirensis episcopus. Praesentium inspec- toribus volumus esse notum, quod nos Joanni et Jacobi, natis quondam strenui viri Jacobi de Altdorf militis, licentiam et liberam facultatem pascendi et habendi ad quaerendum pas- cua in nemore nostro dicto bywalt annuatim septuaginta porcos, ita quod ad solutionem census vulgariter dicti de- hame prioris videlicet et posterioris, nullatenus teneantur, damus et concedimus per praesentes, illud etiam eis in feo- dum omni jure et consuetudine, quibus eorum progenitores inhabuerant, conferentes, sigillum nostrum in testimonium praesentibus appendendo. Datum Spirae, anno Domini mil- lesimo trecentesimo decimo, septimo idus aprilis.
1310 november 6. 465
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 547, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/96a98e3d-35e8-4faf-b890-7c63e1ef006c/charter>, accessed at 2024-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success