useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  320
Signature: 320

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
279. Bas domcapitel zu Speyer bestimml die verpflichlungen und besonderen heziige des dompfortners. Speyer, 1254 tunt
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 320, S. 268
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 320, S. 268

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 320, S. 268

      x

      Capitulum maioris ecclesie Spirensis, anno Domini MCCLIV. sexta feria post octavam Pentecostes in capitulo generali in- dicto, singnlorum accedente consensu statumius ac univer- sorum, ut portenarius ecclesie nostre, quicunque fuerit pro tempore, anniversaria omnia in regula nostra iam redacta et posterum redigenda in diebus illis, in quibus instituta sunt, det vel alias dari procuret. Denarios eciam qui de officio porte capitulo in presenti debentur, seu in antea debebun- tur, singulis diebus dominicis et aliis terminis constitutis per circulum anni distribuet eciam si a debitoribus ecclesie tem

      1254 iuni 12. 259

      pore sbo non exstiterint persoluti. Circa finem vero anni com- putacione facta, illos tantum denarios portenario refundemus, si quos ultra summam tabule sue dedit, seu eos, quos de eadem summa solutos non habuit, et contra debitores per sentenciam excommunicacionis et ultra sicut debuit procedi procuravit. Idemque de tritico ab eo in anniversariis ob- servabitur distributo. Quocunque vero dierum portenarius in hiis, que ante posita sunt, negligens exstiterit distribuendis, in crastino eiusdem diei decanns noster portenarium a voce capituli suspendet et prebendam eius pauperibus scolaribus claustri, quousque commisso emendet, faciet ministrari, et capitulum nichilominus id, quod tunc dandum fuerit, sub peri- culo decani conquiret et distribui faciet, si decanus com- monitus in suspendendo deses fuerit aut remissus. Ceterum ad tollendas contenciones continuas capituli et portenarii super anniversariis prebendarum statuimus suspensarum, ut porte- narius omnium prebendarum successive sive continue suspen- sarum anniversaria recipiat in panibus absolute, illis preben- dis duntaxat exceptis, quarum ususfructus ex sui vacacione certis personis et per triennium ad fabricam ecclesie depu- tatus est. Vinum eciam prebendarum de Dithensheim per- veniens, sicut aliud sine vicesima in cellario suo reservabit pro supplemento anniversariorum prebendarum noviter insti- tutarum a nobis. nichil amplius requisiturus. In cuius restau- rum capitulum in posterum retinebit quadraginta tres modios . siliginis, quos ad officium porte de decima maiore civitatis et de decima Heiligenstein persolvit annuatim et portenarius nichilominus capellam Wintherheim de suo officiari procu- rabit. Sane ad diligenciam et sollicitndinem portenarii ex- citandam ecclesiam Rethersheim, que ad collocacionem nos- tram pertinet, primitus vacaturam ad officium porte depu- tavimus, quatinus honesta prebenda perpetuo vicario ibidem deputata portenarius residuum recipiat et consulcius officio suo intendat. Hec quidem, que scripta sunt. portenarius sub periculo officii porte observabit, et capitulum ea infringi sive in deterius commutari perpetuum non pacietur, sicut fidei binc inde fideliter promisimus dacione. Ad robur eorumque prenotata sunt, ne in posterum infringi valeant, buic carte sigillum capituli est appensum, et idem regule nostre, ut cot- tidianam refricet memoriam, annotatum est. Actum in capi- tulo nostro, anno et die in antea prenotatis.

      1254 october 15.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.