Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 548, S. 475
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 548, S. 475
Syboto Dci gratia Spir.ensis episcopus, praesentiam inspecto- ribus constare volumus, quod veniens ad nos nobilis vir, domi- nus Johannes de Brucke, nobis cum instantia supplicavit, ut bona in curiam in Logwilre spectantia, quaecunque ex illis a nobis et ab ecclesia nostra sunt feodalia et de jure ad nos ac ad ecclesiam nostram praedictam ex negligentia eorum. qui eadem a nostris praedecessoribus et a nobis in feodum sus- cipere debuerant, devoluta, sibi in feodum conferre curaremus. Nos igitur servitiorum ipsius crga nos et ecclesiam nostram faciendorum utilitate pensata, ejus precibus favorabiliter an- nuentes, recepto ab eo juramento de fidelitate nobis et ec- clesiae nostrae servanda, dicta bona eo jure, quo ad nos sunt devoluta, sibi in feodum concedimus et conferimus per prae- sentes, sigillum nostrum in testimonium omnium praemisso- ruin praesentibus appendentes. Datum Spirae, anno Domini MCCCX. octavo idus novembris.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 548, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/a3086abb-3680-4527-a759-0e367a853a9c/charter>, accessed at 2024-05-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success