useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  185
Signature: 185

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 185, S. 177
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 185, S. 177

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 185, S. 177

      x

      1211.

      In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Cuonradus divina favente clemencia Spirensis episcopus ct imperialis aule cancellarius, omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Tempus edax rerum non solum ea que sunt consumit, verum eciam que fuerunt ita in oblivionem deducit quasi facta non fuerint, nisi aut scripto aut bonorum virorum testimonio ro- borentur. Notum sit igitur cunctis presentem paginam in- specturis, quod Iustacius abbas de Hemmenrode labore suo obfinuit, quod Theodericus miles de Kirwilre quidquid iuris habebat in patronatu et in decimis ecclesip de Medenheim in manus domini sui Marquardi de Wilre et ipse Marquar- dus in manus nostras, quia a nobis tenebat, resignavit. Nos vero cum consensu maioris prepositi, in cuius archidiaconatu prefata sita est ecclesia, salvo tamen iure suo et assensum prebente capitulo, liberaliter idem ius patronatus cum omni- bus integraliter ecclesie in Hemmenrode contulimus. In re- compensacionem autem istorum bonorum ecclesie in Hemmen- rode iam dicto Theoderico centum et decem marcas puri argenti dedit, de qua pecunia predium comparatum est, quod predictus Marquardus a nobis tenet in feodo et a Marquardo Theodericus. Illud eciam subscribi necessarium duximus, quod fratres Theoderici eisdem bonis de Medenheim ab- renunciaverunt. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri muni- mine roborari. Huius rei testes sunt, Otto maior prepositus,

      168 1211.

      Cuonradus decanus, Andreas scolasticus, Frrdericus celle- rarius, Cuonradus camerarius, Cuonradus prepositus in Mos- bach, Heinricus de Nernsheim prepositus, Arnoldus canoni- cus, Cuonradus portarius, Wolframus abbas de Wissenburg, et Cuonradus frater eius abbas de Sunnensheim, Cuonradus abbas de Mulenhronnen, Martinus abbas de Utrinevallis, Daniel abbas de Sconagia, Heinricus palatinus comes Rheni, Emicho comes de Lyningen, Ev.erhardus de Eberstein, Go- defridus comes de Spanheim, Heinricus de Scharfenberg, Albertus de Utenheim, Everhardus pincerna, Kudegerus de Staphort, Heinricus Stellebeller, Cuonradus villicus, Mar- quardus Lambisbuch, Heinricus de Husen, Ditmarus, Sifridus Herlindis, et alii quam plures. Acta sunt hfc anno incar- nacionis Domini MCCXI. indictione XIIII.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.