useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  121
Signature: 121

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
107. Friedrich I, kaiser bestatigel nnd erlautert die alten frei heiten der stadt Speyer. JUainz, 1182 nini 27.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 121, S. 131
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 121, S. 131

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 121, S. 131

      x

      In nomine sancte et individuf Trinitatis. Fridericus divina favente clemencia Homanorum imperator augustus. Maiestas imperialis exigit et auctoritas, ut sicut sua facta rata et in- convulsa permanere desiderat, ita suorum antecessorum gesta et privilegia modis omnibus confirmet et scriptorum munimiDe corroboret. Inde est, quod nos privilegium ante- cessoris nostri Heinrici imperatoris quinti, quod ipse pro re

      8*

      122 1182 mai 27.

      medio anime patris sui, proavi nostri, imperatoris Heinrici, in die exsequiarum ipsius Spirensi contulit civitati, in fronte maioris templi aureis literis sollempniter depictum, expres-

      sam et prominentem continens imaginem, renovamus et

      auctoritate imperiali corroboramus. Et ut remota omni am- biguitate ius privilegii in perpetuum habeat, utpote multo- riunprincipum^ ut ibidem legitur fultum testimoniis firmissima sanctione decernimus. Sicut enim prefatus imperator omnes Spirensis civitatis inhabitatores, undecunque venerint, vel

      jj cuiuscunque condicionis fuerint, a consuetudine nephanda et nequissima, que vulgo vocabatur buoteil, suosque here- des prorsus exemit et ne aliqua persona maior vel minor, non advocatus, non eorum naturalis dominus illis morienti- bus de eorum suppellectilibus quicquam auferre presumeret, finaliter interdixit et ut omnes liberam potestatem habeant suis heredibus bona sua relinquendi, vel pro anima sua dandi, vel cuicunque persone dare voluerint firmissime sta- tuit, ita et nos adiuncto novo nostre maiestatis privilegio ab omnibus predictis exemptost eadem libertate iugiter gau-

      ; | dere volumus. ; Contigit tamen precedente tempore, quotf Ulricus eiusdem civitatis venerabilis episcopus super quibus- dam prefati privilegii verbis questionem movit, exigens ab eis, quod in quibusdam locis vulgo houbtrecht vocatur, tan- quam in prefato privilegio sub noiriine buoteil et suppellec- tilis ab hoc iure noni fuerint exempti. Quum vero sicut nostrum est leges condere ita et que dubia sunt benigne interpretari, nos predictum privilegium eciam cum assensu eiusdem episcopi publice libertatem eorum recognoscentes, sic interpretamur, ut in eo ab hoc iure, quod houbtrecht dicitur, penitus sint exempti, et nos eos hoc principali edicto prorsus ab eodem eximimus, statuentes ne unquam aliqua persona ecclesiastica vel secularis super hoc eos infestare ~ attemptet, sive in civitate sive extra sit constituta. Preterea nos per omnia sequentes privilegium prefati imperatoris Heinrici predecessoris nostri, eosdem cives ab omni thelo- nio, quod in civitate tunc temporis dari solebat, liberos sta- tuimus et a solucione nummorum, quos vulgo Banphenning et illorum quos Schotzphenning appellaverunt et piperis, quod de navibus exigi solebat, eos absolutos pronunciamus. Vo- lumus eciam, ut nullus civium eorundem extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur relinquere. Volumus eciam, ut nullus civium eorundem alicui exactioni extra- civitatem

      1182 mai 2T. 123

      facere de rebus suis mobilibus vel immobilibus subiaceat.

      Nullus .prefectus aut alicuius domini nuncius ad servicium domini sui a panificibus vel a macellariis seu ab aliquo ge- nere hominum in civitate rem aliquam mobilem vel sese moventem presumat illis invitis auferre. Nullus unquam vi- num, quod appellatur Banvin presumat vendere, aut alicuius civis navim ad opus domini sui illo invito accipere. Sta- tuimus quoque, ut ab hiis, qui res suas proprias propriis sive conductis navibus transvehunt, nichil omnino exigatur. Monetam quoque nulla potestas in levius aut in deterius minuat, aut aliqua racione, nisi communi civium consilio per- mutet. ISullus ab eis thelonium in toto episcopatu aut in locis fiscalibus, id est ad utilitatem imperii singulariter per- tinentibus, extorqueat. Si quis curtem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit, nulli hoc interim scienti ultra respondeat. Causam in civitate iam lite con- -. testatam non episcopus aut alia potestas extra civitatem de- terminari compellat. Argentine thelonium de navi non plus quam tredecim denarios dare cogantur. Ut autem hec nostre maiestatis confirmacio in omne evum rata et inconvulsa pcr- maneat, presentem paginam conscribi iussimus et sigilli nostri impressione corroborari. Si quis vero ausu temerario eam . presumpserit violare, vel aliquo modo attemptare, centum libras auri puri pro pena fisco imperialis camere persolvat. Huius rei testes sunt Philippus Coloniensis archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis episcopus, Baldewinus Traiecten- sis episcopus, Ruodolphus imperialis aule prothonotarius, Heinricus maior prepositus Spirensis, Iohannes prepositus sancti Germani, Andreas magister scolarum, Cuonradus pre- positus de omnibus sanctis, Marquardus prepositus sancti Pauli de Wormacia, Eberhardus archipresbyter, Cuonradus palatinus Reni, Fridericus dux Suevie, Florencius comes Hollandie, Gerhardus comes de Lone, Heinricus comes Gelrensis, Otto de Byntheim comes, Symon de Sarbrucke comes, Heinricus de Dytsche, Boppo de Wertheim, Cuon- radus de Bockesberg, Heinricus de Kug, Hartmannus de Budingen, Ruobertus de Durne, H. marchalcus, Cuonradus pincerna, Cuono de Mintzenberg, Anselmus marchalcus, Wicelinus de Berge, Anselmus deieningen, Godefridus et " alii quam plures. Signum domini Friderici Romanorum im- peratoris invictissimi f. Ego Godefridus imperialis aule can- cellarius vice Christiani Moguntine sedis archiepiscopi et

      124 1182 mai 27.

      Germanie archicancellarii recognovi. Acta sunt hec anno incarnacionis dominice MCLXXXII. indictione XV. regnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXXI. imperii vero XXVIII. Datum Moguncie in sollempni curia, VI. kalendas iunii, feliciter amen.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.