useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data)  246
Signature: 246

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
206. Petrissa wittwe des ritters Otlo von fVeingarten vermacht zum unterkall armer domschiiler und fiir andere gaben den kaufpreis mehrerer giiter. 1236.
Source Regest: Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 246, S. 217
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 246, S. 217

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 246, S. 217

      x

      In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Sifridus de- canus totumque capitulum maioris ecclesie Spirensis, univer

      208 v 1236.

      sis in postcrum Christi fidelibus salutem in Christo perpe- tuam. Devota piorum hominum facta et maxime ad subsi- dium pauperum pertinencia tanto amplius digna sunt fideli memorie commendari, quanto constat, quod ex radice pro- cedunt gemine perfecteque dilectionis Dei videlicet et proximi. Presencium igitur continenciam literarum significare et con- servare cupientes noticie et memorie posterorum, sub earum presenti attestacione fatemur, quod Petrissa Deo devota vi- dua relicta Ottonis militis de Wingarthen, ob sui amborum memoriam contulit nobis sexaginta libras Spirensium ad emp- cionem bonorum in Megginheim, ita ut nos de nostro grana- rio ipsas prebendas siliginis cottidie in usum scolarum pau- perum in perpetuum ministremus, id est triginta sex modii siliginis annuatim, scolarum scilicet, qui magistro scolarum secundum disciplinam scolasticam obedientes sint, qui eciam etatis sint, quod scolas et chorum frequentare convenienter valeant et velint, quod ideo dictum est, ne forte occasione huius elemosine, quelibet paupercula parvulum suum quem- libet scolis aut choro passim subintrudat. Item contulit nobis predicta Petrissa undecim marcas puri argenti ad empcionem bonorum in Rethersheim, de quibus nos ei de granario nostro decem modios siliginis ad dies vite sue assignabimus annuatim. Ea vero defuncta distribuentur inter fratres prebendarios et cejeros choro deservientes, unicuique scilicet album panem maiorem et minorem, campanariis vero et fratribus sedium maiorem tantum, similiter autem et in anniversario mariti sui Ottonis, quod est in crastino Gertrudis, per omnem modum de predicto frumento faciemus. Hec in communi profitemur, et ut rata permaneant, presenti confirmamus scripto et nostro sigillo. Actum anno Domini MCCXXXVI.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.