useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) E.4. T.1
Signature: E.4. T.1
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Mai 1227, St. Gallen
Abt Konrad von St. Gallen trifft Verfügungen über Ausstattung, Besetzung und Dienst an der St. Oswaldskapelle.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1140, S. 153.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen E.4. T.1.

2 Siegel fehlen.Material: Pergament
Dimensions: 27/19 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): De institutione capelle sancti Oswaldi.
Graphics: 
x
I(n) nomi(n)ea) sancte et individue trinitatis amen. Ego C. dei gratia sancti Galli abbas1 omnibus in Christo fidelibus presentibus || et absentibus tam futuris quam modernis perpetuam in vero salutari salutem. Cum te(m)pusa) sit instabile et indurabile, constat quod eorum, que geruntur in tempore, || nihil erit stabile et immutabile, quia cessante causa cessabit effectus. Ne ergo, que geruntur institutione priorum, lateant cognitionem posteriorum, autoritate veterum || et maxime peritorum decretum est, ea literis ac testium memorie commendari. Notificamus igitur omnibus presentem paginam inspecturis, quod capella sancti Oswaldi2 regis ac martyris, cum iam longo tempore scilicet a principio sue fundationis in celebrandis divinis omnimoda careret certitudine et nullo privilegiata esset beneficio, nos ipsi prout iustum erat condolentes, adiuncto nobis decano, qui cellerarius dicitur3, et eo consentiente, cum communi capituli nostri consilio statuimus, quod sacerdoti ibidem divina celebranti annuatim pro certa prebenda a domino abbate et iam dicto decano XXti modii tritici infra festum beati Martini persolvantur, ita tamen quodb) uterque X, et idem decanus eandem capellam conferat et eidem capelle de sacerdote, de tecto, de luminari provideat. Statuimus etiam, quod idem sacerdos summis sollemnitatibus scilicet nativitate domini, resurectionec), pentecoste et aliis diebus festis ad chorum veniens prout prebendarii ceterarum ecclesiarum scilicet sancti Laurentii4, sancti Leonhardi5, sancte Fidis6, sancti Magni7 missarum, processionum, vesperarum sollemniis interesse debeat et inde veniens cum supradicto decano reficiat, insuper idem decanus diebus sue minutionis secum iam dictum sacerdotem in refectionibus teneat. Ne autem quis umquam successorum nostrorum institutionem tam necessarie et rationabilis cause valeat infringere, huius tenoris fecimus conscribi paginam et nostri sigilli nostrique capituli munimine roborari. Actumd) et confirmatum in monasterio sancti Galli, presentibus fratribus, anno incarnationis domini M°.CC°.XX°VII°. VIII°. kas. iunii, indictione XVa, anno primo pontificatus pape Gregorii huius nominis IIIIe), regnante gloriosissimo imperatore Friderico huius nominis secundo, ordinationis sue anno VII°.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1140, S. 153.

Original dating clauseVIII°. kas. iunii

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 63 A, S. 177 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III,861.


LanguageLatein

Notes
a) Ohne Kürzungsstriche. - b)quod über der Zeile nachgetragen. - c) A. - d) Von hier an andere Tinte. - e) A, statt VIIII. - 1 Konrad v. Bussnang, 1226-1239. - 2 Oswaldskapelle, an Schulturm angebaut, vgl. J. v. Watt, Dt. Histor. Schriften, hg. v. E. Götzinger, I (1875), S. 243, 245. - 3 Der cellerarius führte auch den Titel decanus, wodurch sich vielleicht das Nebeneinander zweier Dekane in Nr. 1095 erklärt. - 4 St. Laurenzen, Pfarrkirche der Stadt St. Gallen. - 5 St. Leonhard, Kirche in St. Gallen. - 6 St. Fiden, Kirche in St. Gallen. - 7 St. Mangen, Kirche in St. Gallen.
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.