useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) FF.4.F.14
Signature: FF.4.F.14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juli 1306, Zürich
Adelheid von Regensberg und ihr Sohn Lütold verzichten zugunsten des Klosters St. Gallen auf ihre Pfandrechte am Hof Dielsdorf.
Source Regest: Chartularium Sangallense V, Nr. 2656, S. 116 (Quellenwerk 1/2, 407).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen FF.4.F.14.

2 Siegel, besch., 1. wie 1. in Nr. 2655; 2. wie 2. in Nr. 2655. Material: Pergament
Dimensions: 23/23,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Resignacio curie in Dielsdorf ex parte Luth. de Reginsperc et Adilh. matris sue.
Graphics: 
x
Omnibus Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, Adelheidis relicta quondam nobilis viri Vol. de Regens||perg militis necnon Lutoldus eius filius noticiam subscriptorum. Ne contractus presencium apud posteros II dubitacionem recipiant, expedit, ut in scripturam seu instrumenta publica reducantur. Noverint igitur tam || posteri quam presentes, quod cum hon(orabiles) domini VoI. de Guttingen1 necnon Růmo2 dei gratia abbates monasterii sancti Galli curiam in Dielstorf dicto monasterio pertinentem cum mancipiis et aliis pertinenciis universis, excepto iurepatronatus, titulo pignoris prefato Volr. necnon michi Lutoldo diversis temporibus pro certa quantitate pecunie obligassent3, nosque pluribus annis una cum Volrico milite predicto proventus dicte curie perceperimus ipsis in sortem principalem minime computatis, et tandem tracti in causam super pignore prenotato coram iudice ecclesiastico a Heinrico dei gratia abbate monasterii sancti Galli4 predici totoque capitulo seu conventu convenimus cum eisdem, ut remissis universis perceptis de curia memorata nobis quadraginta marcas puri et legalis argenti ponderis Constanciensis deberent tradere et assignare, quas et nobis a predictis .. abbate et conventu traditas et assignatas et in nostram utilitatem conversas presentibus profitemur, et quod nos prefatam curiam prefatis .. abbati et conventui seu ipsorum monasterio cum mancipiis pertinenciis et appendiciis universis dimittere deberemus ab omni vinculo obligatorio liberam omnimode et solutam, quod nos explevisse et ad effectum perduxisse presentibus profitemur, renunciantes omni iuri, quod nobis titulo pignoraticio vel ex alia causa quacumque competiit vel competere potuit in curia, mancipiis et attinenciis prenotatis, promittentes per fidem interpositam nomine sacramenti pro nobis, nostris heredibus ac successoribus quibuscumque, quod prefatos .. abbatem et conventum vel qui pro tempore fuerint in possessione dicte curie, mancipiis et attenenciis quibuscumquea) inquietare, perturbare vel aliquod impedimentum prestare per nos vel per alios aliqualiter vel in percipiendis fructibus debeamusb). In quorum omnium evidenciam presentes litteras prefatis .. abbati et conventui nostris sigillis patenter tradimus communitas. Actum et datum Thuregi, anno domini millesimo CCC° sexto, feria sexta post festum beati Jacobi apostoli proxima, indic. quarta, presentibus hon(orabili) viro R. thesaurario ecclesie Constanciensis5, H. custode6, C. Albo7, Nicol. Thyen8, magistro R. de Wediswile9, Ruedgero in dem Margt10 canonicis ecclesie Thuricensis, nobili viro Vol. de Regensperg cl[eric]oc)11, magistro Ber. rectore puerorum in Thurego, Walthero de Eschibach12, H. de Tengen13 nobilibus, Hartmanno de Hunoberg14 milite, Hugone et Joh. fratribus dictis Manessen, Hermanno de Landenberg15 rectore ecclesie in Bertoltswile16, Hug. de Landenberg17 milite, Joh. viceplebano in Weningen18, W[a]ltheroc) cappelano19 hon(orabilis) domini .. abbatis monasterii sancti Galli, Arnoldo de Hottingen20 milite, Hug. Bru[no]c), R. de Ebenoede21, C. de Hasla22, C. de Steinimur23 et Walthero ministro de Regensperg24 [a]cc) aliis quampluribus fidedignis.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense V, Nr. 2656, S. 116-117.

Original dating clauseferia sexta post festum beati Jacobi apostoli proxima

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 61, S. 539 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III, 1162. - UB Zürich VIII, 2853.

Comment

Zur Sache und zu den Namen vgl. Nr. 2655.


LanguageLatein

Notes
a) A, statt mancipiorum et attinencium quorumcumque. - b) A, die Negation fehlt. - c) Loch im Pg. - 1 Ulrich VII. v. Güttingen, 1272-1277. - 2 Rumo v. Ramstein, 1274 Gegenabt, 1277 Abt, 1281 resigniert. - 3 Vgl. Nr. 1970 und 2061. - 4 Heinrich v. Ramstein, 1301-1318. - 5 Rudolf v. Habsburg (illegitim), 1290-1309 Domcustos. - 6 Heinrich Gnürser, 1301-1306 Custos des Grossmünsters in Zürich. - 7 Konrad Wisso, 1285-+1322 Chorherr. - 8 Nicolaus Thya, 1270-+1312 Chorherr. - 9 Rudolf v. Wädenswil (Bez. Horgen ZH), 1265-1315 Chorherr. - 10 Rüdiger in dem Markt (in Foro), 1285-+1310 Chorherr. - 11 Ulrich II. v. (Neu)Regensberg (Bez. Dielsdorf ZH), 1306-1310. - 12 Walter IV. v. Eschenbach (Amt Hochdorf LU), +1343. - 13 Heinrich V. v. Tengen (nw. Singen BW), 1251-1311. - 14 Hartmann II. v. Hünenberg (ZG), 1293-+1331. - 15 Hermann v. (Alt)Landenberg (Gem. Bauma, Bez. Pfäffikon ZH), Sohn Rudolfs I., vgl. Nr. 2041. - 16 Bäretswil, Bez. Hinwil ZH. - 17 Hugo I. v. Breitenlandenberg (Gem. Turbenthal, Bez. Winterthur ZH). - 18 Niederweningen, Bez. Dielsdorf ZH. - 19 Walter Lesti. - 20 Arnold v. Hottingen (Stadt Zürich), 1296-1314. - 21 Ebnet, Gem. u. Bez. Hinwil ZH, oder Gem. Stäfa, Bez. Meilen ZH. - 22 Wohl Niederhasli, Bez. Dielsdorf ZH. - 23 Steinmaur, ebd. - 24 Regensberg, ebd.
Places
  • Zürich
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.