useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) P.1.A.2
Signature: P.1.A.2
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Februar 1348, Nürnberg
König Karl IV. verleiht Abt Hermann von St. Gallen die Reichslehen.
Source Regest: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4071, S. 5.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen P.1.A.2.

Siegel an rot/gelben Seidenfäden, Posse II, Tf. 1/5.Material: Pergament
Dimensions: 41/27 cm
  • notes extra sigillum
    • Auf Plica: R(egistrata); per dominum cancellarium P. de Luna1; verso: C q; Rückvermerk (15. Jh.): Confirmacio Hermanni abbatis a domino Karolo Romanorum rege.
Graphics: 
x
Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex. Et si regie dignitatis circumspecta benignitas universos suos || fideles et devotos, quos Romanum ambit imperium, pio favore prosequitur, ad illorum tamen utilitatem et comoda promovenda specialius aspirare tenetur, || qui spretis huius mundi oblectacionibus devote se dei obsequiis dedicarunt. Noverit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas, quod ad || nostre maiestatis accedens presenciam venerabilis Hermannus abbas monasterii sancti Galli2 princeps noster dilectus nostro culmini humiliter supplicavit, quatenus eidem feoda sua regalia, que iure et privilegio dicti monasterii sui a nobis et sacro imperio debebat recipere et tenere, sibi conferre gratiosius dignaremur. Nos ipsius racionabilibus et devotis supplicacionibus, sicut nostram decet clemenciam, benivolencius annuentes, sibi feoda sua et monasterii supradicti, que de iure a nobis et sacro tenere debet imperio, contulimus et iuxta morem sacri imperii per sceptrum regale, osculum et anulum ipsum investivimus et investimus presentibus de eisdem, recepto ab eo pro nobis nostrisque successoribus in Romano regno vel imperio debito fidelitatis et homagii sacramento, mandantes vasallis, ministerialibus, officiatis et aliis hominibus quibuscumque monasterii sancti Galli prefati, quatenus . . abbati predicto sicut domino suo in omnibus, quibus debent, obediant humiliter et intendant. Insuper omnia privilegia, iura, libertates, emunitates, concessiones et gracias, laudabiles quoque et approbatas consuetudines prescripto monasteroa) sancti Galli et . . abbatibus ipsius a divis Romanorum imperatoribus et regibus predecessoribus nostris facta et factas concessa et concessas de liberalitate solita de novo eciam concedimus, ratificamus et presentis scripti patrocinio et certa sciencia confirmamus. In cuius rei testimonium presentes scribi et nostre maiestatis sigilli munimine iussimus roborari. Dat. in Nurenberg, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, indiccione prima, XVIIo. kalend. marcii, regnorum nostrorum anno secundo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4071, S. 5.

Original dating clauseXVIIo. kalend. marcii

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 2, S. 19 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III, 1452. - MGH Constitutiones VIII, 528.


LanguageDeutsch

Notes
a) A. - 1 Peter v. Laun (nw. Prag), 1333-1355 Kanzleischreiber. - 2 Hermann v. Bonstetten, 1333-1360.
Places
  • Nürnberg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.