useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Gallen, Stiftsarchiv (1004-1500) YY.1.C.1
Signature: YY.1.C.1
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. August 1264, St. Gallen
Rudolf von Hagenwil gibt Abt Berchtold von St. Gallen den Hof Hagenwil mit Burg und allem Zubehör und das Meieramt Muolen unter gewissen Bedingungen auf.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1741, S. 522.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen YY.1.C.1.

3 Siegel, 1. fehlt; 2. besch., Abb. 25; 3. besch., Abb. 34.Material: Pergament
Dimensions: 23/18 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (gleichzeitig): De Hagenwiler.
Graphics: 
x
In nomine domini amen. Ut a futuro dispendio in eventum quemlibet caveatur, expedit, que geruntur scriptis solidari. Noverint igitur presentes et posteri, || quod Ruodolfus miles de Hagenwiler1 de salute anime sue ac corporis quiete provide cogitans accessit ad monasterium sancti Galli, cuius ministerialis ex||istit, et curtem suam de Hagenwiler, castrum, vineam et omnia bona sua ad ipsam villam de Hagenwiler pertinentia, villicatum quoque de Muola2 cum || toto districtu suo resignavit in manibus reverendi domini Bertholdi abbatis sancti Galli3 voluntarie et omnino sponte, conferendo ea beato Gallo pro retributione scilicet salutis eterne et ut ipsius domini abbatis gratiam et favorem sibi posset per hoc specialius applicare, retento tamen sibi pro tempore vite sue usufructu tantum eorundem bonorum, eo pacto, ut esse debeat in optione dicti domini abbatis, utrum ei dimittere velit usufructum ipsorum bonorum vel pro ipso usufructu assignare XX lb. quoad vixerit annuatim, quibuslibet heredibus ipsius militis omni spe successionis hereditarie in prefatis curte de Hagenwiler, Castro, vinea, villicatu aliisque bonis ipsius omnibus ad ipsam villam de Hagenwiler pertinentibus in perpetuum penitus denegata. Est autem et hoc expresse statutum et promissum, quod prefata bona omnia nec coniunctim nec divisim debeant aut possint ab ipso monasterio aliquo modo distrahi vel alienari, sed ibidem perpetualiter permanere. Igitur memoratus dominus abbas pium prenominati militis affectum gratanter amplectens, gratificando sibi promisit fideliter pro se ac successoribus suis, confratribus suis universis presentibus et ina) idem voluntarie et expresse consentientibus, quod ipsum manuteneant et contra molestatores quoslibet pro posse defendant, ad non alienandum ipsa bona et ad solutionem premissarum XX lb. se, ut expressum est superius, obligando, renuntiantes utrimque omnibus supplicationibus, impetrationibus et actionibus, quocumque censeantur nomine, per quas vel occasione quarum quod supradictum est statutum vel ordinatum aliquo posset ingenio cavillari seu aliquatenus retractari. In cuius facti evidentiam presens instrumentum est confectum et sigillis predictorum domini abbatis et conventus sancti Galli ac ipsius militis roboratum. Testes sunt: nobilis vir R. de Guting(en)4, E. de Rosemberc5 et R. de Rorschach6 fratres, R. marscalcus de sancto Gallo7, Heinr. de Hardegge8 et Heinricus de Wartinse9 milites, item R. de Tunretun10, R. de Wiler11, Vol. de Einwiler12 et R. advocatus de Guotinstein13 aliique quamplures. Actum in curia domini abbatis publice, anno domini MCCLXIIII. in octava sancti Laurentii, die dominico, indict. VII. pontificatus domini Vrbani pape IIII. anno III. regiminis vero domini Ber. abbatis anno XX.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1741, S. 522-523.

Original dating clausein octava sancti Laurentii, die dominico

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 61, S. 491 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III,965. - Thurg. UB III,483 (beide nach dem Klosterdruck). - Thurg. UB VII, S. 800, Nachtrag 7 (nach A).


LanguageLatein

Notes
a)in über der Zeile nachgetragen. - 1 Rudolf v. Hagenwil (Gem. Amriswil, Bez. Bischofszell TG), 1227-1264. - 2 Muolen, Bez. St. Gallen; vgl. Nr. 1143. - 3 Berchtold v. Falkenstein, 1244-1272. - 4 Rudolf v. Güttingen (Bez. Kreuzlingen TG). - 5 Eglolf v. Rosenberg (Gem. Herisau, Bez. Hinterland AR), 1254-1267*. - 6 Rudolf v. Rorschach (Stadt u. Bez.). - 7 Rudolf II. v. Falkenstein (Stadt St. Gallen), 1244-1275. - 8 Heinrich v. Hardegg (Gem. Rebstein, Bez. Oberrheintal), 1252-1275. - 9 Heinrich v. Wartensee (Gem. Rorschacherberg, Bez. Rorschach), 1264-1298. - 10 Rudolf v. Dürnten (Bez. Hinwil ZH), 1259-1268. - 11 Rudolf v. Weiler (sö. Wangen i. Allgäu), 1264-1307*. - 12 Ulrich v. Andwil (Bez. Gossau), 1264-1268. - 13 Gutenstein, w. Sigmaringen BW.
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.