useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1011, S. 94-95
Signature: Nr. 1011, S. 94-95
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. März 1214, St. Peterzell
Graf Diethelm von Toggenburg, sein Bruder und seine Mutter verzichten zugunsten der Propstei St. Peterzell auf bisherige Zinsen aus Gütern zu Enzenberg als Jahrzeitstiftung.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1011, S. 94 (Reg. ep. Const. I,1270 (2. der irrt. zweimal verwendeten Nr. 1270).).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen PP.5.B.2.

Siegel Fragm. (unsicher, ob rd. oder schildf.).Material: Pergament
Dimensions: 31/8 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14./15. Jh.): Entzenberg.
Graphics: 
x
+ + In nomine sancte et individue trinitatis amen. + Ego Diethalmus de Togginbucha) comes1. Ut de modernorum salutaribus gestis fides prebeatur posteris, antiquorum || et prudentum virorum auctoritas statuit, ea literarum roborari testimonio, ne oblivionis nube, quam ex prevaricatione primi parentis contraximus, una cum tempore bonorum exempla operum || elabantur. Declaretur igitur universis tam presentibus quam post futuris universis bone voluntatis hominibus, qualiter Diethalmus de Togginburch comes una cum fratre suo Friderico2 et matre sua Guvta3 comitissa cen||sum XL caseorum et vacce˛ unius XII soldosa) Constantiensis monete˛ valentis, qui de censualibus prediis in Engizinberch4 sitis a cenobio, quod cella sancti Petri5 vocatur, annuatim sibi persolvebatur, ob salutem anime˛ sue˛ parentumque suorum iam dicto cenobio indulsit et perpetuo remisit, immo legittima donatione tradidit et donavit, hac tamen pactionis forma concepta, ut vita dictum comitem comitante singulis ebdomadibus missa una pro peccatis ad sui memoriam inibi celebretur et post mortem anniversarius suus exinde perpetuo peragatur. Ne autem tam legittime donationis auctoritas malignorum incursibus in posterum possit ullomodo lacerari, presentem fecit inde conscribi paginam, et ut ratihabitio per hoc innuatur posteris, sygilli sui munimine roborari. Acta igitur sunt hec in monasterio celle˛ sancti Petri, anno dominice˛ incarnationis M°.CC°.XIIII. anno decemnovenalis cycli XVIII°. concur(rentibus) II. epac(tis) VII. indict(ione) IIa. quarto kl. april. E. litera dominicali, presidente sedi apostolice˛ Innoc. III. anno apostolatus eius XVI°. regnante gloriosissimo Romanorum rege Frider. anno regni eius II°. C. de Tegirvelt Constantiensem6 gubernante katedram anno pontificatus sui VI°. C. de Tuozenanch regimen ecclesie sancti Johannis in Tuortal7 possidente. Testes autem, qui hec viderant et audierant, sunt hii: Werneherus plebanus de Livotinsburch8 et capellanus, Volricus de Cecinchouin9 plebanus Lovmeissae10, Burchardus miles de Lapide11 et alii quamplures. Si quis ergo huic donationi tam salubriter celebrate ausu temerario in posterum contraire presumpserit, in die districti examinis cum reprobis mereatur percipere porcionem. Amen.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1011, S. 94-95.

Original dating clausequarto kl. april.

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 18, S. 861 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III,842. - Thurg. UB II,99.

Comment

Zum Datum: Die Datierungselemente stimmen zusammen bis auf das Papstjahr, das XVII lauten müsste.


LanguageLatein

Notes
a) A. - 1 Diethelm V.(II.) v. Toggenburg, 1209-ca. 1234. - 2 Friedrich I. v. Toggenburg, 1214-1226. - 3 Guota v. Rapperswil (Bez. See), 1214-1230/1. - 4 Enzenberg, Gem. Mogelsberg, Bez. Untertoggenburg. - 5 Benediktinerpropstei St. Peterzell, Bez. Neutoggenburg. - 6 Konrad II. v. Tegerfelden, 1209-1233. - 7 Konrad v. Dußnang (Bez. Münchwilen TG), 1209-1242 Abt des Benediktinerklosters (Alt) St. Johann, Bez. Obertoggenburg. - 8 Lütisburg, Bez. Alttoggenburg. - 9 Ulrich v. Zezikon (Bez. Münchwilen TG). - 10 Lommis, ebd. - 11 Burkhard de Lapide (wohl der Stein genannte Turm bei der Alt Toggenburg), 1209-1214.
Places
  • St. Peterzell
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.