useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1052, S. 115-116
Signature: Nr. 1052, S. 115-116
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1218, Staad
Bischof Konrad von Konstanz tauscht ans Kloster St. Johann das Patronatsrecht der Kirche Kappel gegen Besitz in Hiltisau und Rindal.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1052, S. 115 (Reg. ep. Const. I, 1309.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen M.1.Nn.1.

Siegel an rot/gelben Seidenfaden, besch., wie in Nr. 985.Material: Pergament
Dimensions: 27,5/39,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15. Jh.): Cappella.
Graphics: 
x
+ + In nomine sancte et individuea) trinitatis amen. + Ego Cuonradus dei gratia Constantiensis ecclesie || episcopus1 huius nominis secundus omnibus Christi fidelibus presentibus et posteris dignum duxi significare, quod D. comes || de Dochinburc2 ius patronatus ecclesie, que vocatur Capelle site in Turtal3, ab ecclesia Constantiensi iure possedit fe||odali et eodem feodo Vo. miles de Glatiburc4 ab ipso D. comite fuit infeodatus. Cuonradus vero in monasterio sancti Iohannis in Tuortal abbas5 huius nominis primus requisito et habito consensu dictorum feodotariorum ius patronatus dicte ecclesie Capelle cum omnibus suis pertinentiis propter adiacentiam suo monasterio ab ecclesia Constantiensi petivit commutari. Verum ego sciens Patrimonium illud dum propter distantiam dum propter feodotalem alienationem sive ex causis aliis ecclesie Constantiensi minus utile, adtendens etiam, quoniam utraque iura sacrorum canonum et legum sanctis ecclesiis in rebus suis mutuam concedunt commutationem, ius patronatus sepius dicte ecclesie cum omnibus suis pertinentiis ad ecclesiam Constantiensem spectantibus de communi et approbato consilio capituli mei et consensu monasterio sancti Johannis commutando contradidi, Cunr. vero predictus abbas collegio fratrum suorum super hec pium prestante consensum curiam in Hiltinsovve6, curiam et molendinum in Rindal7 iuxta Vvilperc8 Patrimonium sancti Johannis ecclesie Constantiensi et beate Marie recommutando recontradidit. Hec commutatio facta fuit anno dominice incarnationis M°.C°C°.XVIII°. anno decemnovenalis cicli III°. indictione VIa. F. annali litera, epactis XXIIa. concurrentibus VII. G. litera dominicali, presidente sedi apostolice Honorio anno apostolatus eius III°. regnante gloriosissimo rege Romanorum Friderico anno regni eius VI°, gubernantibus nobis Constantiensem kathedram anno electionis nostre X°. anno vero consecratonisb) nostre VIIII°. kl. iunii, in loco, qui dicitur Stade9, sito in litore laci. Quia vero hominis labilis est memoria et non sinit facta priorum transferri usque ad posteros, ne presens factum per calumpniam in posterum valeat adtemptari vel per oblivionis nubem inpediatur ad futurorum noticiam pervenire, hanc paginam fecimus inde conscribi et nostri sigilli munimine roborari. Testes, qui presentes fuerant, sunt hii: Vlricus custos Constantiensis ecclesie maioris10,Hugo prepositus sancti Stephani11, Waltherus de Rotinlaim12, Heinricus de Raprehtisvviler13, Heinricus de Domo14, Heinricus15 filius ministri senis, Hilboldus de Shinun16 canonici Constantienses; et venerabiles fratres Hermannus abbas sancti Blasii17, Eberhardus abbas de Domo Petri18, Dietericus abbas de Crucilino19; ministeriales Constantienses Cunr. marscalcus, Baldibertus filius eius, Bertholdus de Anninvviler20, Cunr. de Mattivviler21,Hugo Hauinarius, Liutfridus iunior et alii quamplures.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1052, S. 115-116.

Original dating clauseVIIII°. kl. iunii

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 51, S. 451 (Klosterdruck). - Neugart, Cod. dipl. Alem. II, 902. - UB St. Gallen III,845.

Comment

Geschrieben von Konstanzer Hand (Heinemann, S. 30).$$Zum Datum: Die Angaben stimmen zusammen bis auf das Papstjahr, welches II lauten müsste.


LanguageLatein

Notes
a) In -ivi- ein Strich zuviel. - b) A. - 1 Konrad II. v. Tegerfelden, 1209-1233. - 2 Diethelm V.(II.) v. Toggenburg, 1209-ca. 1234; evtl. IV. (I.), 1210-ca. 1230. - 3 Kappel, Gem. Ebnat-Kappel, Bez. Obertoggenburg (Tal der Thur). - 4 Ulrich I v. Glattburg (Gem. Oberbüren, Bez. Wil), 1210-1218. - 5 Konrad v. Dußnang, 1209-1242 Abt des Benediktinerklosters (Alt) St. Johann, Bez. Obertoggenburg. - 6 Hiltisau, Gem. Mogelsberg, Bez. Untertoggenburg. - 7 (Ober- oder Unter-)Rindal, Gem. Lütisburg, Bez. Alttoggenburg. - 8 Wildberg, Gem. Jonschwil, Bez. Untertoggenburg. - 9 Staad, nö. Konstanz. - 10 Ulrich v. Tegerfelden, 1215-1244* Domcustos. - 11 Hugo, 1200-1218 Propst des Chorherrenstifts St. Stephan in Konstanz. - 12 Walter I. v. Rötteln (nw. Lörrach BW), 1209-1231/2. - 13 Heinrich III. v. Rapperswil (Bez. See), 1213-1243. - 14 1218-1225 Domherr. - 15 1204-1227 Domherr. - 16 Hiltbold v. Schienen (sw. Radolfzell BW), 1204-1244. - 17 Hermann I., 1204-1222 Abt des Benediktinerklosters St. Blasien im Schwarzwald, nw. Waldshut-Tiengen BW. - 18 Eberhard, ca. 1195-1218 Abt des Benediktinerklosters Petershausen, Konstanz. - 19 Dietrich, 1212-1227 Abt des Augustinerchorherrenstifts Kreuzlingen, Gem. u. Bez. TG. - 20 Konrad, Baldebert u. Berthold v. Andwil (Bez. Gossau). - 21 Konrad v. Mattwil (Bez. Weinfelden TG), 1200-1220.
Places
  • Staad
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.