useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1102, S. 138-139
Signature: Nr. 1102, S. 138-139
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Februar 1224, Lateran
Papst Honorius III. erlaubt dem zum Bischof von Chur gewählten Abt Rudolf von St. Gallen, die Verwaltung des Klosters noch für drei Jahre beizubehalten.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1102, S. 138 (P.Pressutti, Reg. Honorii pp.III. II (1895), 4812. - Reg. Imp. V/3,14828.).
 

ins.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 12, f.167, ep. 316.

    x
    R. Curiensi electo1. A nobis fuit cum multa instantia postulatum, ut, cum ecclesia Curiensis pro questionibus diversis et variis aliisque gravaminibus gravi prematur onere debitorum et quidam viri potentes, dum huiusmodi questionibus ecclesia ipsa vacaret, occupaverint possessiones redditus et alia bona eius et adhuc ea detineant per violentiam occupata, propter quod, donec relevetur a debito et sie occupata recuperet, subsidio indiget alieno, tibi ad tempus amministrationem monasterii sancti Galli, cuius abbas fueras et a quo fuisti ad ecclesiam eandem electus, misericorditer concedere dignaremur, presertim cum, sicut asseritur, monasterium ipsum ab eadem ecclesia parum distet, quasi mixtis ad invicem possessionibus utriusque, ac sine gravi eiusdem monasterii detrimento non fieret, si amministrationem adhuc non haberes ipsius, cum per tuam industriam a multis sit debitis et gravaminibus relevatum et in brevi credatur liberandum ab omni debito et ad statum salubrem et prosperum perducendum. Denique tam Curiense capitulum quam monasterii memorati conventus per litteras suas devote nimium supplicarunt, ut petitioni huiusmodi facilem et benignum preberemus assensum, firmiter asserentes, quod in hoc necessitati consuleremus Curiensis ecclesie ac utilitati provideretur ipsius et monasterii supradicti. Quorundam etiam aliorum recepimus litteras, quibus ad faciendum hoc ipsum nos plurimum hortabantur. Nos igitur tanta supplicationum instantia, licet diu restiterimus, inclinati propter imminentem necessitatem Curiensis ecclesie ac utriusque loci utilitatem, sicut dicitur, evidentem devotioni tue de gratia speciali concedimus, ut usque ad triennium a receptione presentium amministrationema) ipsius monasterii cum episcopatu Curiensi valeas retinere. Nulli ergo nostre concessionis etc. Siquis etc. Dat. Laterani, VII kl. martii, anno octavo.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1102, S. 138-139.

    Original dating clauseVII kl. martii

    Editions
    • Bernoulli, Acta Pont. Helv. I,124. - UB St.Gallen IV, S. 964, Anhang 26 (unvollständig). - Bündner UB II,633.


    LanguageLatein

    Notes
    a)ammin-, mit überflüssigem Kürzungsstrich über a. - 1 Rudolf v. Güttingen, 1224-1226 Bischof v. Chur, 1220-1226 Abt v. St. Gallen.
    Places
    • Lateran
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.