useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1158*, S. 166-168
Signature: Nr. 1158*, S. 166-168
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. September 1228, St. Gallen
Truchsess Ulrich von St. Gallen und Ulrich Blarer stiften in St. Gallen ein Spital.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1158*, S. 166.
 



    Graphics: 

    cop.
    Nachzeichnung (B), Stadtarchiv St. Gallen, Spitalarchiv, B.1.1.

      x
      + + In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. + Quoniam, que in tempore aguntur, cum tempore labuntur, necesse est, ut ea scriptis memoriis hominum commendentur. || Noverint igitur universi presentes litteras inspecturi, quod Volricus miles dapifer de sancto Gallo1 et Volricus civis eiusdem civitatis dictus Blâraer2 saluti anime sue providere volentes, domino in||spirante de voluntate et consilio venerabilis domini C. tunc temporis abbatis sancti Galli3 et capituli eiusdem et de consensu B. tunc temporis plebani apud sanctum Gallum simul et ministelrialium hospitale in honore sancte et individue trinitatis4 construendum ad infirmorum custodiam et pauperum solatium mente concipientes, dictus dapifer a memorato cive domum quandam ad hoc aptam apud sanctum Gallum iuxta forum sitam per concambium acquisivit et ei de predio suo, quod vulgo dicitur Blâichvn5, XX solidorum reditus donavit, duarum etiam librarum reditus et IIIIor solidorum de eodem predio contulit hospitali et ecclesie parrochiali libram unam pro dampno, quod sustineret de hospitalia), de sepedicto predio in Bleickvn annuatim persolvere constituit, et pro fundo domus, qui ad sanctum Gallum6 pertinebat, predium suum Frîmanshvs7 monasterio tradidit, ut iam dictum hospitale sine respectu alicuius in fundo propriob) fundaretur. Predictus vero civis dictus Blaˆraer domino instigante reditus eiusdem libre, quam pro domo receperat, cum horto retro domum et cum censu trium modiorum avene et unius quartalis tritici in monte dicto Eczisperck8 sepedicto tradidit hospitali. Deinde statutum est, ut idem hospitale de feodo vel de predio, quod habet, vel si quod in futuro dante domino possidebit, libram unam cere monasterio sancti Galli in festo eiusdem conferet annuatim, tali videlicet habita conditione, ut si quis sive dominorum sive ministerialium seu aliorum virorum vel mulierum de feodo vel predio suo res mobiles vel immobiles iam dicto hospitali conferre voluerit, id de predictorum dominorum sit omnimodis voluntate. Ipsi quoque nullam ei inferre debent aliquatenus lesionem, immo etiam ubicumque potuerint tenentur defendere, ne ledatur. Quod si quis malignus instinctu diabolico et dei timore postposito hospitale sepedictum in pertinentiis suis seu aliquibus rebus aliis ledere presumpserit, sciat se hoc ipso facto districti anathematis vinculum incursurum. Ut autem hec nullius temeritate valeant abrogari, sigillorum domini episcopi Constantiensis9, domini abbatis sancti Galli et capituli eiusdem munimine presentem paginam placuit roborari. Acta sunt hec apud sanctum Gallum, anno ab incarnatione domini M°.CC°.XX°V.III°. anno decemnovenalis cycli XIII°. epactis XII. F.littera annali. A.littera dominicali. concurrentibus VI. indictione Ia. quarto non. septembris. Testes autem, qui hec viderant et audierant, sunt hii: Manegoldus decanus et custos ecclesie sancti Galli10, Burchardus prepositus11, Livtoldus decanus dictus de Krêigen12, Berhtoldus de Tengin13, Rvoedegerus de Raetirshoven14, Chuonradus de Mvomclinchon15, Vl.c) et G. fratres carnales16 et totus conventus, Livtoldus et Volricus sacerdotes de sancto Laurentio17, Rvodolfus de Rôscha18, Chuonradus et Heinricus fratres carnales de Rammeswâc19, Ruodolfus de Haginwilaer20, Chvonradus de Einewilaer21, Chuonradus de Rawilaer22 ministeriales, magister Berhtoldus cocus23, magister B. mercator, Volricus dictus Bolaer et Egelolfus frater suus, Egelolfus Blârraer, Volricus Ursus, Gerwigus, Volricus Belohse, Rvodolfus Spisser24 et alii quamplures tam clerici quam laici, in domino feliciter, amen, +
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1158*, S. 166-168.

      Original dating clausequarto non. septembris

      Editions
      • UB St. Gallen III,865. - Thurg. UB II, S. 704, Nachtrag 268.

      Comment

      Nachzeichnung des späten 13. oder frühen 14. Jhs. Das (zweite) Konstanzer Offizialssiegel ist 1282 erstmals nachweisbar. Inhaltlich ist die Urkunde unbedenklich. Die Zeugen sind zeitgenössisch, die komplizierte Datierung passt nicht ins 14. Jh. Die Zeit der Gründung ist durch den bischöflichen Ablassbrief v. 17. Juni 1229 (Nr. 1165) gesichert. Da im 13./14. Jh. die Familie Blarer in der Spitalverwaltung eine führende Rolle spielte (die Singenberg sind im 13. Jh. ausgestorben), sind auch keine Zwelfel an der Richtigkeit der Gründernamen berechtigt. Ob die Nachzeichnung auf einer Originalurkunde beruht oder eine nachträgliche Ausfertigung aufgrund einer andern Quelle darstellt, muss offenbleiben. Mit dem Offizialssiegel sollte wohl der Eindruck einer offiziellen Vidimierung er reicht werden, doch fehlt im Text jeder Hinweis darauf. Es ist daher fraglich, ob ursprünglich das Offizialssiegel an der Urkunde hing. - Vgl. O. P. Clavadetscher, Die «Gründungsurkunden» des Heiliggeist-Spitals, in: Ad infirmorum custodiam (1980), S. 17f.


      LanguageLatein

      Notes
      a) Korr. aus hospitale. - b) Zuerst libere, dann durch 2 untergesetzte Punkte getilgt u. darüber in fundo proprio. - c)VI. korr. aus Be. - 1 Ulrich II. v. Singenberg (Gem. Sitterdorf Bez. Bischofszell TG), 1209-1228. - 2 Ulrich Blarer, 1228-1252*; vgl. zu seinen weiteren Stiftungen Nr. 1109 u. 1152. - 3 Konrad v. Bussnang, 1226-1239. - 4 «Gründungsurkunde» des Heiliggeistspitals St. Gallen. - 5 Bleiken, Bez. Bischofszell TG. - 6 Kloster St. Gallen. - 7 Frommhusen, Gem. Waldkirch, Bez. Gossau. - 8 Ätschberg, Gem. Gaiserwald, ebd. - 9 Konrad II. v. Tegerfelden, 1209-1233. - 10 Klosterdekan (Prior) Manegold, 1222-1262, auch custos. - 11 Klosterpropst Burkhard, 1227-1244. - 12 Dekan (Cellerar?) Lütold v. Krähen (nw. Singen BW), 1222-1229; vgl. Nr. 1095, Anm. 11. - 13 Berthold v. Tengen (nw. Singen BW), eher Domherr v. Konstanz als Konventual v.St. Gallen. - 14 Rüdeger v. Räterschen (Gem. Elsau, Bez. Winterthur ZH), 1192-1236 Domherr v. Konstanz. - 15 Verschrieben; Konrad v. Humlikon (Bez. Andelfingen ZH), 1228-1243 Konventual v. St. Gallen. - 16 Ulrich u. Gottfried v. Baumburg (sw. Riedlingen BW), Konventualen. - 17 St. Laurenzen, Pfarrkirche der Stadt St. Gallen. - 18 Rudolf v. Rorschach (Stadt u. Bez.). - 19 Konrad v. Ramschwag (Gem. Häggenschwil, Bez. St. Gallen), 1226-1228; Heinrich, 1228-1244*. - 20 Rudolf v. Hagenwil (Gem. Amriswil, Bez. Bischofszell TG), 1227-1264. - 21 Konrad v. Andwil (Bez. Gossau). - 22 Konrad v. Ronwil (Gem. Waldkirch, Bez. Gossau). - 23 Äbtischer Küchenmeister, 1222-1228. - 24 Rudolf Spiser (Dispensator), 1222-1252.
      Places
      • St. Gallen
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.