useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1317, S. 255-256
Signature: Nr. 1317, S. 255-256
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
undatiert (etwa Anfang April 1243)
Der Propst von Churwalden und der Churer Domherr Ulrich von Juvalt beantworten die Beschwerde des Klosters Oberried.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1317, S. 254 (Bündner UB II, S. 595.).
 



    Graphics: 

    cop.
    Abschr. (B), 13. Jh., Stiftsarchiv St. Gallen, FF.4.B.43, Nr. 11.


      ins.
      Abschr. (C), 2. Hälfte 15. Jh., Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 369, S. 73, nach B, da ebenfalls ohne Datum.

        x
        Vener(abilibus) in Christo dominabus . . abbatisse et conventui in Oberriet S. prepositus de Curwalde et Vol. canonicus Curiensis dictus de Juualt iudices a sede Magunt(ina) delegati sancte religionis propositum observare. Recepimus litteras vestras1 et earum intelleximus annotata. Scripsistis enim nobis, quod nos ad instantiam abbatis et conventus sancti Galli, quorum dominatio et nobilitas apud nos pro ipsis, sicut dicitis, interpellat, de facto vos excommunicavimus. Unde ad hoc nobisa) taliter respondemus, quod eorum dominatio et nobilitas nos nullatenus ad vestram movet iniuriam vel iacturam, sed magis in hac parte deum quam hominem reveremur. Sed et si predicti abbas et conventus nobiles sunt, ut dicitis, et dominantes, propter hoc tamen ipsis in iure suo deesse non possumus nec debemus, licet vobis propter paupertatem vestram et religionem necnon et sexus fragilitatem, in quantum cum deo possumus, modis omnibus parcere studeamus. Non ergo propter ipsorum potentiam, sed magis propter contumatiam vestram contra vos processimus. Sperabamus enim, quod per ipsam excommunicationis sententiam, que medicinalis est non mortalis, ad obedientie bonum inflectere vos possemus. § Preterea scripsistis nobis, quod iurisditio cause huius non penes nos, sed potius penes venerabilem in Christo abbatem de Altorf et scolasticum Argent(inensem) resedit. Ad quod ita respondemus, quod nos super hoc, an iurisditio huiusmodi nostra esset potius an illorum, multorum prudentium ac religiosorum consilia diligenter requisivimus et neminem umquam invenimus, qui vel dubium esseb) crederet, sed omnes nostram esse communiter responderunt. Sed et si dubium esset, tunc non ad nos tantum nec ad illos tantum huius dubitationis questio pertineret, sed potius ad utrosque simul. Unde, ut cessaret predicta inter nos et illos contentio, licet dubium non sit quoad rei veritatem, tamen propter bonum pacis parati essemus, adhuc cum eisdem Argent(inensibus) in unum locum pariter convenire, ut sic alii aliis cederent, sicut de iure foret faciendum. Alioquin sicut nobis illi non cedunt, ita neque nos eis cedemus, cum iure potiori tuti videamurc). Quod si non placet dictis Argent(inensibus), fiat una communis relatio ad ipsam sedem Magunt(inam), ut ibi declaretur, ad quos iurisditio debeat pertinere. Quod si neutrum predictorum placet, certe contra vos vehementer presumitur, ne non pacem sectemini aut iustitiam, sed contentionem. § Consequenter scripsistis nobis, quod vos nuntium ad nos miseratis, sed ille tardius venit, quam debuit, et ita per vos non remansit allegatio iuris vestri. Ad hoc ita dicimus, quod in manifestis sola sufficit allegatio, in dubiis autem non, nisi etiam iudici fides fiat de hiis, que allegantur, quia, sicut dicit canon, multa sunt vera, que tamen iudici credenda non sunt et maxime in alterius preiuditium. § Ad hoc autem, quod dicitis, quod a domicilio vestro citari non debetis ultra duas dictas, respondemus, quod de hiis privilegiis vestris nichil nobis constat, sed et si constaret, utrum tamen in causa presenti predicta vobis privilegia prodesse deberent, hoc procul dubio nobis sine cause cognitione constare non potuit. Si ergo confiditis, quod prodesse vobis potuerint privilegia vestra, veniatis audacter, docture nos de iure vestro, et quicquid revocandum fuerit, de piano revocabimus, plenissimam vobis iustitiam exhibentes. § Hoc autem, quod in fine vestrarum litterarum nobis comminamini, quod loco et tempore de nobis querimoniam deponetis, nos non movet aliquatenus ad vindictam vel ad iram, sed magis ante oculos nostros ponimus, quod dicit dominus in ewangelio: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Nunc ergo dilectissime in Christo domine cogitate, qualiter bono modo iustitiam vestram prosequi valeatis, ne forte lucrum temporale vergere incipiat in dispendium salutis eterne. Et si forte vos de nobis non confiditis, sicut nec pars adversa de vestris iudicibus confidit, laborate, quod in aliquos religiosos et iuris peritos de consensu partium compromittatur, qui iurati causam ipsam secundum ius decidant. Ego prepositus in Curwalde sigillo capituli mei utor. Ego Vol. dictus de Iuualt Curiensis canonicus sigillo decani mei2 usus sum.
        Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1317, S. 255-256.
        Editions
        • UB St. Gallen IV, S. 976, Anhang 44/11 (unvollständig).

        Comment

        Vgl. die Vorbemerkung zu Nr. 1291.$$Zu den Namen vgl. Nr. 1305.$$Zum Datum: Sicher nach Nr. 1314, welche auf ca. Ende März zu datieren ist.


        LanguageLatein

        Notes
        a) B, statt vobis. - b)esset, dann t durch Punkt getilgt. - c)vidamur mit er-Kürzung, also videramur B. - 1 Nr. 1314. - 2 Heinrich, 1227-1248 Domdekan v. Chur.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.