useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 1691, S. 500-501
Signature: Nr. 1691, S. 500-501
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. September 1262, Münsterlingen
Priorin Agnes und der Konvent von Münsterlingen übertragen dem Spital St. Gallen einen Acker in Gettinberg.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 1691, S. 500.
 

ins.
Abschr. (B), Insert in Nr. 1693 v. 18. Okt. 1262, Stadtarchiv St. Gallen, Spitalarchiv, C.3.1.

    x
    In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Agnes priorissa totusque conventus in Monasteriolo1 Volrico dicto Shvrlizare2 civi sancti Galli et magistro hospitalis sancti spiritus apud sanctum Gallum3 et fratri Bertoldo et omnibus aliis eiusdem hospitalis procuratoribus ac fratribus simulque universitati fidelium in Christo, ad quorum presentiam presens scriptum pervenerit, cum karitate sincera in omnium salvatore salutem. Noveritis quod nos ad peticionem nostri dilecti videlicet Cvonradi cellerarii de Horne4 bona voluntate et unanimi consensu indulsimus atque permisimus, quod ipse agrum quendam situm in Gettinberg5 iuxta Gumanswillar6, quem a nobis et a nostro monasterio cum quibusdam aliis bonis suis pro annuo censu dinoscebatur habere, supradicto hospitali, prout cum eius procuratoribus convenerat, assignavit, hoc etiam insuper apud nos procurando, quod nos ipsum agrum eidem contulimus hospitali. Quia vero ob indempnitatem nostri monasterii semper et ubique in quantum possumus cavere nos expedit, ne unde aliis proficimus inde in nobis ipsis deficiamus, sic super hoc facto disposuimus seu ordinavimus, quod idem Cvonradus cellerarius emit quendam agrum situm in Leima7 iuxta Nidrenberge8 et quod eundem agrum nostro monasterio censualem pro concambio et recompensatione predicti agri siti in Gettinberg donavit, ut particula censuum predictorum ab ipso agro sumatur deceteroa), que hactenus de agro in Gettinberg sumebatur, per quod census, qui nobis hactenus a bonis iamdicti cellerarii debite currebant, dehinc etiam ad usus nostros integri ex toto permaneant. Ut autem huiusmodi factum firmum seu inconvulsum permaneat, presentem cartam desuper scriptam nostro sigillo fecimus roborari. Dat. Monasteriolo, anno domini M°.CC°.LX°.II°. indict. Ve. XVII. kl. octobris.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 1691, S. 500-501.

    Original dating clauseXVII. kl. octobris



    LanguageLatein

    Notes
    a)dece. mit Kürzungsstrich. - 1 Augustinerinnenstift Münsterlingen, Gem. Scherzingen, Bez. Kreuzlingen TG. - 2 Vgl. UB St. Gallen III, S. 787 (Einkünfte des Dekans, Ende 13. Jh.): . . . Schurlizer ova . . .; (in etwas jüngerer Hs., 14. Jh.?): . . . Shurlizer . . . - 3 Heiliggeistspital St. Gallen. - 4 Horn, Bez. Arbon TG. - 5 Name abg. - 6 Gommenschwil, Gem. Wittenbach, Bez. St. Gallen. - 7 Leimet, Gem. Berg, Bez. Rorschach. - 8 Berg, Bez. Rorschach. Das heutige Dorf hiess damals Niederberg, während das Gebiet von Bollbach (oder Freidorf oder das zur Gem. Berg gehörige Gebiet Zwingensteinhueb-Wilen?) als Oberberg bezeichnet wurde.
    Places
    • Münsterlingen
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.