useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 874, S. 3
Signature: Nr. 874, S. 3
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
undatiert (Ende 1021 - Ende Juli 1022)
Die Mönche des Klosters St. Gallen benachrichtigen ihren abwesenden Abt von einem Diebstahl am Kirchenschatz.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 874, S. 2.
 

cop.
Abschr. (B), etwa gleichzeitig, Stiftsbibl. St. Gallen, Cod. 556, S. 394.

    x
    Domino et abbati nostro P.1 nos fratres vestri discipuli debitas oraciones. De his, que˛ erga vos sunt, le˛tificasti nos scripto, quia gratia dei recte aguntur. Contigit etiam vestris oracionibus aput nos, quod ad communem le˛ticiam pertinet, de ecclesiastico censu, qui furto raptus est, partem nos non minimam recepisse et ipsum furem captum in vinculis nos tenere. Est enim servus Kerolti de Pettenhusen2 filii Alberici et nomen eius Gunzo, et nomen patris eius Richolfa), qui nunc in comitatu militantis sui domini est. Reddidit ergo coronam et auream capsam absque operculo et auree˛ crucis quasi terciam partem, maioris quoque capse˛ quedam fragmenta, quamvis de gemmis pauce˛ admodum reddite˛ sunt. Spes autem de residuis manet, quia venundata sunt in manum cuiusdam merchatoris de Buchouua3, qui Pero dicitur et quondam ibi monetarius erat, multa quoque in manus Constanciensium mercatorum, quorum nomina sunt Eccho, Chomeli, Woueli, Albeli, Engezo, Tegenharth. Deus vero quendam extraneum hominem ad nos mittere dignatus est, qui oculte sibi pactum fieri peciit de precio duarum librarum pro delatura, ut hec patefaceretb). Ipse vero accepto pacto sine mora fratrem Annonem ad Constanciam4 duxit, ubi particulas auri fabre factas, quas cognovit, a Tegenhardo fecit presentari sibi. Sed ille a Perone de Puochouua se emisse eos testatus est. Inde frater idem ad Peronem veniens per Hugonem vestrum militem furem sibi in domo sua latitantem monstrari fecit. Qui statim captus sub terra ocultatum tesaurum, quantum sibi remansit, reddi dit. Nunc vobis agendum est cum rege5, ut advocati utriusque ecclesie˛6 tante˛ rei exactores fiant et in suum locum restituant. Nec illud minus intimandumc) est vobis, quam longe minora et pauciora sunt, quam putastisd), que a vestris ministralibus in usum nostrum exhiberi iussistis, et quanta grassatur in nostra terra boum omniumque peecodum mortalitas, ut rex per nos reditum ceperit decernere, ipsi habeatis de hac quasi Egypti plaga suggerere. Qui est autem altissimus, vobis domino nostro prospera cuncta concedat.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 874, S. 3.
    Editions
    • Goldast, Alam. Rer. II, S. 75. - Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 61, S. 456 (Klosterdruck). - Neugart, Cod. dipl. Alem. II,820. - UB St. Gallen III,820.

    Comment

    Zum Datum: Nachweisbar ist nur die Teilnahme Abt Burkhards II. am Italienzug Heinrichs II. von 1021/22. Eine Teilnahme auch am Zug 1013/14 ist unwahrscheinlich, vgl. die Nennung der Bischöfe von Paderborn und Würzburg, nicht aber des Abts von St. Gallen, R. Holtzmann, Gesch. d. sächs. Kaiserzeit (1941), S. 442. Der Zug begann im Nov. 1021, und da im Brief bereits ein Schreiben des Abts an die Mönche erwähnt ist, kann dieser (Antwort-)Brief frühestens Ende 1021, wahrscheinlich aber erst 1022 verfasst sein. Weil Abt Burkhard am 17. Juli 1022 in Italien starb, ist Ende Juli das späteste Datum, da bis zu diesem Zeitpunkt der Tod in St. Gallen bekannt gewesen sein dürfte. Vgl. auch die Todesnachricht in der Continuatio casuum s.Galli, MVG 17 (1879), S. 33 und die Anm. 91 und 94.$$Der Text steht auch im Klosterdruck unter dem ungenauen Titel: Testimonium de rebus furto ablatis, welcher auch ins Archivregister v. 1739 aufgenommen wurde (Classis III, ohne Nr., vor FF.3.R.14).


    LanguageLatein

    Notes
    a)c über der Zeile nachgetragen. - b) Nach pate folgt radiertes re. - c) An Endsilbe korr. - d)ta über der Zeile nachgetragen. - 1 Burkhard II., 1001 - +17. Juli 1022. - 2 Wohl Baitenhausen, nö. Meersburg BW. - 3 Buchau, nö. Saulgau BW. - 4 Konstanz. - 5 Der Abt befindet sich also im Gefolge des Königs. - 6 Betr. wohl die Klöster St. Gallen und Buchau.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.