useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 875, S. 4
Signature: Nr. 875, S. 4
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. April 1025, Augsburg
König Konrad II. bestätigt dem Kloster St. Gallen die Immunität, das Inquisitions- und das Wahlrecht.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 875, S. 3-4 (Reg. Imp. III/1,24.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen A.1.A. 14.

Siegel war eingehängt, fehlt; recto und verso über der Siegelstelle ein Leinenstück aufgenäht. Material: Pergament
Dimensions: 61/49 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (11. Jh.): DOMNI CHOUNRADI (folgt mit Verweisungszeichen von späterer Hand): SECVNDI (1. Hand): IMPERATORIS DE ELECTIONE ET IMMUNITATE; (13. Jh.): Tietpaldi abbatis; (14. Jh.): Tietpaldi abbatis; (15. Jh.): De electione abbatis et immunitate (folgt durchgestrichen Ar) Conradi imperatoris (secundi v. späterer Hand) anno d(omini) M°XXV.
Graphics: 

cop.
Abschr. (B), um 1500, ebd., Bd. 86, f. 23.

    x
    (C) + In nomine sanctae et individuae trinitatis. Chounradus divina favente clementia rex. Omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum piae devotioni + pateat, quod venerabilis abbas monasterii sancti Galli Deitbaldvsa)1 nomine ad nos venit, nostris obtutibus presentans precepta antecessorum nostrorum imperatorum videlicet augustorum et regum, in quibus || scriptum inveniebatur, qualiter ipsi prescriptum coenobium et res omnes illuc asspicientes sub regias et imperatorias emunitates suae tuitionis suscepissent. Pro rei tamen firmitate petiit celsitudinem nostram, ut nos denuo || id ipsum faceremus. Eius petitoni piae assensum prebentes simulque predecessorum nostrorum constituta sub immunitate sancti loci perpendentes precipimus et statuimus, ut prefatum monasterium ea immunitate subsistat, sicut cartarum textus eidem loco conscriptarum enunciat, ut videlicet monachi in ipso monasterio convenientes secundum regulam sancti Benedictib) abbatem inter se eligendi licentiam habeant, et ut idem monasterium cum personis intrinsecus vel forinsecus sibi coherentibus, terris quoque cultis et incultis ad se iuste donative ac legaliter pertinentibus nostro nostrorumque successorum post deum et sanctos eius mancipatui subiectum nullius superioris aut inferioris personae difficultate turbetur aut cuiuscumque preceptionis sive districtionis molestiam patiatur. Sed liceat ipsi abbati sine ullius contradictionis obstaculo monachos suos regulariter regere, familie˛ precipere˛, res monasterii ordinare, intus seu foris omnia iuxta consilii sui provisionem decenter congrue et utiliter gubernare. Negotia etiam cause˛que monasterii, quando necessitas occurrit, per coactum exigantur iuramentum, ipsius monasterii officialibus et advocatis in exigendis circumcirca eiusdem loci rebus ius sibi a nobis concessum habentibus. Igitur, ut predictum est, sub nostre tuitionis immunitate locus prenotatus subsistens ab omni aliene˛ inquisitionis seu exactionis molestia securus permaneat, ut dei servitoribus inibi degentibus pro nobis [et i]mperiic) nostri stabilit[ate sine a]liquac) forinseca inquietudine omnipotenti deo iugiter liceat supplicare. Et ut hoc nostre˛ concessionis preceptum per futuri temporis curricula ratum perseveret, manu nostra illud assignantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.||
    + Signum domni Chounradi (M) regis invictissimi. + ||
    + Ovdalricus cancellarius2 vice Aribonis archicapellani3 recognovi. + (S). ||
    Anno dominice˛ incarnationis M°XXV. indictione VIII. anno domni Chovnradid) secundi regnantis I. Data XIII kl. mai. Actum Augusta.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 875, S. 4.

    Original dating clauseXIII kl. mai.

    Editions
    • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 1, S. 65 (Klosterdruck). - K.F. Stumpf Acta imperii inde ab Heinrico I. ad Heinricum VI. usque adhuc inedita (1865-81), 278. - UB St. Gallen III,821. - MGH DD Kd II,24.

    Comment

    Geschrieben von gleicher Hand wie DH II,508 und DKd II,30. Vorlage war DO III,145, welches die in Nr. 871 eingeschobene Beschränkung des Abtwahlrechts nicht enthält.


    LanguageLatein

    Notes
    a)DEITBALDVS (in Majuskeln). - b)BENEDICTI. - c) Kl. Loch im Pg, erg. nach der Vorlage. - d)CHOVNRADI. - 1 Thietbald, 1022-1034. - 2 Ulrich, Kanzler für Deutschland unter Heinrich II. u. Konrad II, unbekannter Herkunft (MGH DD H II, S.XXIII). - 3 Erzbischof Aribo v. Mainz, 1021-1031.
    Places
    • Augsburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.