useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 898, S. 21-22
Signature: Nr. 898, S. 21-22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. April 1139, Lateran
Papst Innozenz II. bestätigt dem Kloster St. Gallen seine Besitzungen und frühere Privilegien.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 898, S. 21 (Jaffé-L., Reg. Pont. Rom. I, 7980 (5695). - A. Brackmann, Germania Pontif. II/2 (1927), S. 41, Nr. 6.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen A.4.B.2.

Bleibulle an gelb/roten Seidenfaden.Material: Pergament
Dimensions: 41/44 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15. Jh.): Innovatio Innoc(entii) II; (andere Hand): Bulla de interdicto non imponendo. Innocencius papa secundus pontificatus anno X. et ab incarnacione CXXXIX.
Graphics: 
x
+ Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio Uuarnero abbati monasterii sancti Galli1 eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. + Licet omnibus fidelibus debitores ex iniuncto nobis a deo apostolatus officio ac benivolentia existamus, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere et ecclesiis sibi commissis suam iustiama) || conservare, quos ad sedem apostolicam specialiter pertinere et de ipsius proprietate constat existere. Hoc nimirum intuitu dilecte in domino fili Warnere abbas tuis petitionibus clementer annuimus || et monasterium sancti Galli, cui deo auctore presides, ad exemplum predecessoris nostri bone memorie Johannis pape˛2 presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona in presentiarum idem locus iuste et canonice possidet aut in futurum largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, adicientes etiam, ut libertates atque prerogativab), per privilegia predecessorum nostrorum pie recordationis Burchardus3 quondam provisor ipsius loci a sede apostolica impetravit, tibi tuisque successoribus inviolata serventur, ut videlicet nulla e˛cclesiastica secularisve potestas seu cuiuslibet conditionis aut ordinis contra voluntatem abbatis et fratrum idem monasterium intrare presumat nec in quibuslibet titulis, e˛cclesiis, decimis, patrimoniisc) seu quibuslibet possessionibus ad eundem locum venerabilem pertinentibus imponere audeat nec quolibet argumenti ingenio in prefato monasterio divinum presumat officium interdicere, setd) potius sicut ab antiquo et usque ad hec tempora idem monasterium in sua libertate permansit, ita sub apostolice˛ sedis tuitione imperpetuum perseveret. Sanccimus etiam, ut decimas et possessiones, quas advocatus eiusdem loci sufficientibus testibus vel iuramento ipsi monasterio vendicare vel confirmare potuerit, nulli umquam reddere compellatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium super hac nostra concessione ac confirmatione temere perturbare vel eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu aliis quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre˛ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, cunctis autem eidem cenobio sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus hic fructum bone˛ actionis percipiant et premiae) e˛terne˛ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.||
(R) f) Ego Innocentius catholice˛ ecclesie˛ episcopus subscripsi (BV).||
+ Ego Lucas presbyter cardinalis tituli sanctorum Johannis et Pauli4 subscripsi.||
Dat. Laterani per manum Aimerici sancte˛ Romane˛ ecclesie˛ diaconi cardinalis et cancellarii5, II. idus april. indic. II. dominice incarnationis anno millesimo C°.XXXVIIII. pontificatus domni Innoc(entii) pape II. anno X.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 898, S. 21-22.

Original dating clauseII. idus april.

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 1, S. 81 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III, 825.


LanguageLatein

Notes
a) A, statt iustitiam. - b) Hier fehlt que. - c) Erstes i korr. aus o. - d)s und et-Sigel. - e)-ant et prem- aufRasur. - f) Devise der Rota: Adiuva nos deus salutaris noster. - 1 Wernher, 1133-1167. - 2 Betr. wohl die unechte Urk. Papst Johannes' X. von 920 (UB St. Gallen II, 778), die aber 1139 jedenfalls vorhanden war. - 3 Burkhard II, 1001- +17. Juli 1022, der mit Heinrich II. 1022 in Rom war, vgl. Nr. 874. Diese Urkunde Papst Benedikts VIII. ist nicht erhalten. - 4 Lucas, 1132-1140/1 Kardinalpriester v. SS. Giovanni e Paolo. - 5 Aimericus, 1123-1141 Kanzler u. Kardinaldiakon v. S. Maria nuova.
Places
  • Lateran
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.