useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 906, S. 26-28
Signature: Nr. 906, S. 26-28
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Januar 1152, Segni
Papst Eugen III. bestätigt die Gründung der Laurentius-Kirche in der Burg Ittingen, nimmt das sich dort gebildete Augustinerstift in seinen Schutz, bestätigt den Besitz und trifft Anordnungen wegen der Vogtei.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 906, S. 25 (Reg. ep. Const. I,885 (zum 24. Jan.). - Jaffé-L., Reg. Pont. Rom. II, 9539.).
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen TTT.2 Nr. 1.

Bleibulle an gelb/roten Seidenfaden.Material: Pergament
Condition: in den Falten und besonders unten (Subscriptio) durch Mäusefrass beschädigt.
Dimensions: 45/56,5 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (13. Jh.): privilegium Evgeniia) pape III. super fundatione prepositure Ittingin.
Graphics: 

cop.
Deutsche Übersetzung (B), 16. Jh., ebd., TTT.2, Nr. 2.

    x
    + Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Alberto preposito sancti Laurentii de Ittingen1 eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum. + Ad hoc nobis a deo pastoralis offitii cura commissa est, ut beneplacentem deo religionem laboremus statuere et stabilitam exacta diligentia conservare. Ideoque dilecti in domino || filii Alberte presbyter Berctolde et Vodalrice2 attendentes, qualiter amore supernorum accensi suscepto religionis habitu a venerabili fratre nostro Hermanno Constantiensi episcopo3 impetrastis, || ut in Castro vestro de Ittingen ecclesia edificaretur, in qua religiosi fratres una vobiscum ad dei servitium ponerentur, et tam personas vestras quam prefat[um]b) castrum ipsi ecclesie pio devotionis intuitu contulistis, nos etiam id auctoritate sedis apostolice˛ confirmamus et perpetuis temporibus hoc pietatis opus inconcussum et stabile [perm]anereb) decernimus. Eapropter dilecti in domino filii Alberte preposite ceterique fratres ibidem in nomine domini congregati tam prescripti fratris nostri precibus quam nostri offitii debito provocati ecclesiam ipsam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum dei timorem et beati Augustini regulam in ipso loco auctore domino institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascunque possessiones, que˛cunque bona in presentiarum iuste et canonice ipsa e˛cclesia possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, cappellam, que˛ vocatur Vselingen4, et curam ipsius, cuius cappelle˛ etiam curam predictus frater noster pia vobis devotione concessit et ut cappellam et curam eius vobis apostolico munimine firmaremus suis nos litteris attentius exoravit, ius, quod habetis in villa, que˛ vocatur Amciswilare5, ius, quod habetis apud villam, que˛ appellatur Matenhus6, et ius, quod habetis in villa, que˛ nuncupatur Hagenovo7. Ad hec, quoniam per advocatorum malitiam multa interdum ecclesie˛ gravamina et molestias patiuntur, constituimus, ut decedente nobili viro Hartmanno comite de Chvoweburch8, quem vobis advocatum voluntate propria eleg[is]tisb), nullus ibi advocatus suceessionec), violentia seu astutia qualibet ordinetur, nisi quem eiusdem loci prepositus, qui pro tempore fuerit, cum suorum fratrum assensu voluntate prop[r]iab) decreverit ordinandum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dyocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre˛ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestat[is hon]orisqueb) sui dignitate careat reamque se divino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri [Jes]vb) Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jesv Christi, qua[ti]nusb) et hic fructum bone˛ action[is percipia]ntb) et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.||
    (R)d) Ego Evgenius catholice ecclesie episcopus [subscripsi]b). (BV).||
    + Ego Ymarus Tusculanus episcopus9 subscripsi.||
    + Ego Nicolaus Albanensis episcopus10 subscripsi.||
    + Ego Hugoe) Ostiensis episcopus11 subscripsi.
    ||
    (Kolonne links neben den Bischöfen:)||
    + Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixt[i]b)12 subscripsi.||
    + Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli sancte Sa[bine]b)13 subscripsi.||
    + Ego Julius presbyter cardinalis tituli sancti Marcelli14 subscripsi.||
    + Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli sancte Crucis in Ierusalem15 subscripsi.||
    + Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris16 subscripsi.||
    + Ego Bernardus presbyter cardinalis presbyterc) tituli sancti Clementis17 subscripsi.||
    + Ego Rolandus presbyter cardinalis tituli sancti Marci18 subscripsi.||
    + Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli sancti Stephani in Celio monte19 subscripsi.
    ||
    (Kolonne rechts neben den Bischöfen:)||
    + Ego Otto dia[conus cardinalis sancti Georgii ad Velum a]ureumb)20 subscripsi.||
    + Ego [Rodu]lfusb) [diaconus cardinalis sancte Lucie in Septa]solisb)21 subscripsi.||
    + Ego Gregorius diaconus cardinalis sancti Angeli22 subscripsi.||
    + Ego Johannes diaconus cardinalis sancte Marie Noue23 subscripsi.||
    + Ego Guido diaconus cardinalis sancte Marie in Porticu24 subscripsi.||
    + Ego Johannes diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi25 subscripsi.||
    Dat. Signie26 per manum Bosonis27 sancte˛ Romane ecclesie˛ scriptoris, VI. kl. februarii, indict. XV. incarnationis dominice anno M°.C°.L°.I°. pontificatus vero domni Eugenii pape III. anno septimo.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 906, S. 26-28.

    Original dating clauseVI. kl. februarii

    Editions
    • UB St. Gallen III, S. 694, Anhang 14. - Thurg. UB II,33 (beide zum 24. Jan.).

    Comment

    Zum Datum: Die Elemente stimmen zusammen bei Berücksichtigung des damals in der päpstlichen Kanzlei gebräuchlichen calculus Florentinus (Jahresbeginn 25. März nach dem 1. Januar des betreffenden Jahres).$$Die Stifter sind wohl welfische Ministerialen, woraus sich auch die Lage der Stiftsgüter erklärt, vgl. Nr. 907 u. G. Meyer v. Knonau, MVG 17 (1879), S. 106, n. 264.


    LanguageLatein

    Notes
    a)v aus Buchstaben mit Unterlänge korr. - b) Loch im Pg. (Mäusefrass), nach Nr. 915 u. sinngemäss ergänzt. - c) A. - d) Loch im Pg., Devise (wie in Nr. 908) nur teilweise erhalten. - e)Hugo über der Zeile nachgetragen. - 1 St. Laurentius, Kirche der jetzt gegründeten Augustinerpropstei Ittingen, Gem. Warth, Bez. Frauenfeld TG. - 2 Albert, Berthold u. Ulrich v. Ittingen, die in ihrer Burg eine Kirche errichten. Das Geschlecht ist 1094 erstmals bezeugt (QSG III/1 [1883], 17). Die drei Stifter werden in der Continuatio casuum s.Galli (MVG 17 [1879], S. 106) als liberi homines bezeichnet, waren also edelfrei. - 3 Hermann I. v. Arbon, 1138-1165. - 4 Üßlingen, Bez. Frauenfeld TG. - 5 Enzisweiler, ö. Tettnang BW; in diesem u. in den folgen den Orten ist Besitz der Welfen und des von ihnen gegründeten Klosters Weingarten nachweisbar, vgl. Thurg. UB II, S. 113. - 6 Matzenhaus, ö. Tettnang BW. - 7 Hagnau, sö. Meersburg BW. - 8 Hartmann III. v. Kyburg (Bez. Pfäffikon ZH), 1152-1180. - 9 Imarus, 1142-1162 Kardinalbischof v. Frascati, ital. Prov. Rom. - 10 Nicolaus, 1149-1154 Kardinalbischof v. Albano, ital. Prov. Rom. - 11 Hugo, 1152-1155 Kardinalbischof v. Ostia, ebd. - 12 Gregor, 1140-1154 Kardinalpriester v. S. Calixtus. - 13 Manfred, 1143-1157 Kardinalpriester v. S. Sabina. - 14 Julius, 1144-1158 Kardinalpriester v. S. Marcello. - 15 Hubald, 1144-1170 Kardinalpriester v. S. Croce in Jerusalem. - 16 Guido, 1145-1157 Kardinalpriester v. S. Pastore. - 17 Bernhard, 1145-1158 Kardinalpriester v. S. Clemente. - 18 Roland, 1151-1159 Kardinalpriester v. S. Marco. - 19 Gerard, 1151-1158 Kardinalpriester v. S. Stefano in Celio monte. - 20 Otto, 1132-1162 Kardinaldiakon v. S. Giorgio in Velabro. - 21 Rudolf, 1143-1160 Kardinaldiakon v. S. Lucia in Septisolio.- 22 Gregor, 1137-1154Kardinaldiakon v. S. Angelo. - 23 Johann, 1143-1152 Kardinaldiakon v. S. Maria nuova. - 24 Guido, 1145-1158 Kardinaldiakon v. S. Maria in Porticu. - 25 Johann, 1150-1158 Kardinaldiakon v. SS. Sergio e Bacco. - 26 Segni, ital. Prov. Rom. - 27 Boso, 1149-1152 Scriptor, 1154 Kämmerer, 1156 Kardinal.
    Places
    • Segni
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.