useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 908, S. 29-31
Signature: Nr. 908, S. 29-31
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Oktober 1152, Segni
Papst Eugen III. nimmt das Kloster St. Johann im Thurtal in seinen Schutz, bestätigt ihm den Besitz und verleiht ihm freie Abt- und Vogtwahl.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 908, S. 29.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen PP.4.C.1.

Bleibulle an gelben Seidenfäden. Material: Pergament
Dimensions: 52/59 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (15. Jh.): Eugenii; Burk. abbati.
Graphics: 

cop.
Abschr. (B), 15. Jh., unvollst. u. fehlerhaft, ebd., PP.4.C.2a.

    x
    + Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Bruchardoa) abbati monasterii sancti Johannis Baptiste1, quod in parrochia Constantiensi situm est, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. + Quotiens illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter dilecti || in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri || et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut infuturum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, videlicet Ilnovvo2, Magoldesberch3, Pussenanch4, Hiltensovvo5, Haltenrieth6 cum appenditiis suis. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Prohibemus etiam, ne quis hereditario iure advocatiam ipsius loci usurpare presumat, sed iuxta fundatoris constitutionem illum, quem abbas communi consilio fratrum providerit in eadem advocatia preficiendum, hac conditione advocatum suscipiatis, ne ipsam advocatiam seu alia bona monasterii temere inbeneficiare debeat vel oppressionem aliquam vobis inferre. Quod si attemptare presumpserit et secundo tertiove commonitus nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, liceat vobis ipsum eadem advocatia privare et in loco eius simili tenore alium idoneum substituere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat ipsum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur infuturum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre˛ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesv Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesv Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. + Amen. Amen. Amen. + ||
    (R)b) Ego Evgenius catholice ecclesie episcopus subscripsi. (BV).
    ||
    (Die eigenhändigen Unterschriften der Kardinäle in zwei Kolonnen, links:)||
    + Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti7 subscripsi.||
    + Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli sancte˛ Anastasie˛8 subscripsi.||
    + Ego Octauianus presbyter cardinalis tituli sancte˛ Cecilie˛9 subscripsi.||
    + Ego Rolandus presbyter cardinalis tituli sancti Marci10 subscripsi.||
    + Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli sancti Stephani in Celio monte11 subscripsi.||
    + Ego Johannes presbyter cardinalis tituli sanctorum Johannis et Pauli12 subscripsi.||
    + Ego Cencius presbyter cardinalis tituli sancti Laurentii in Lucina13 subscripsi.||
    + Ego Henricus presbyter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei14 subscripsi.
    ||
    (Rechts:)||
    + Ego Gregorius sanctic) Angeli15 diaconus cardinalis subscripsi.||
    + Ego Johannes diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi16 subscripsi.||
    + Ego Ildebrandus sancte˛ Rom(ane˛) ecclesie˛ diaconus cardinalis subscripsi.||
    + Ego Gerardus sancte˛ Rom(ane˛) ecclesie˛ diaconus cardinalis subscripsi.||
    + Ego Odo sancte Rom(ane) ecclesie diaconus cardinalis subscripsi.||
    Dat. Signie17 per manum Bosonisd) sancte Romane ecclesie scriptoris18, IIII. non. octobr. indictione XV. incarnationis dominice anno M°.C°.L°II°. pontificatus vero domni Eugenii III. pape anno VIII°.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 908, S. 29-31.

    Original dating clauseIIII. non. octobr.

    Editions
    • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 18, S. 27 (Klosterdruck). - Neugart, Cod. dipl. Alem. II,864. - UB St. Gallen III,827. - Thurg. UB II,36.

    Comment

    Zum Datum: Die Elemente stimmen zusammen, da die päpstliche Kanzlei die römische Indiktion verwendete, welche mit dem Inkarnationsjahr parallel geht.$$Regest: Jaffé-L., Reg. Pont. Rom. II,9608 (6662). - A. Brackmann, Germania Pontificia II/2 (1927), S. 43, Nr. 1. - UB Zürich I,300. - UB südl. St. Gallen I,176.


    LanguageLatein

    Notes
    a) A. - b) Devise in Rota: Fac mecum domine Signum in bonum. - c)s korr. aus c. - d)Bosonis in Majuskeln. - 1 Burkhard, 1152 - ca. 1190 Abt des Benediktinerklosters (Alt)St. Johann, Bez. Obertoggenburg. - 2 Illnau, Bez. Pfäffikon ZH. Der Hof noch im 14. Jh. bezeugt, Habsburg. Urbar I (QSG 14,1894), S. 289 u. Anm. 4. - 3 Mogelsberg, Bez. Untertoggenburg. - 4 Bussnang, Bez. Weinfelden TG. - 5 Hiltisau, Gem. Mogelsberg. - 6 Altenriet, Gem. Kirchberg, Bez. Alttoggenburg. - 7 Gregor, 1140-1154 Kardinalpriester v. S. Calixtus. - 8 Aribert, 1143-1156 Kardinalpriester v. S. Anastasia. - 9 Octavian, 1151-1159 Kardinalpriester v. S. Cecilia. - 10 Roland, 1151-1159 Kardinalpriester v. S. Marco. - 11 Gerard, 1151-1158 Kardinalpriester v. S. Stefano in Celio monte. - 12 Johann, 1151-1180 Kardinalpriester v. SS. Giovanni e Paolo. - 13 Cencius, 1152-1154 Kardinalpriester v. S. Lorenzo in Lucina. - 14 Heinrich, 1151-1166 Kardinalpriester v. SS Nereo e Achilleo. - 15 Gregor, 1137-1154 Kardinaldiakon v. S. Angelo. - 16 Johann, 1150-1158 Kardinalpriester v. SS. Sergio e Bacco. - 17 Segni, ital. Prov. Rom. - 18 Boso, 1149-1152 Scriptor, 1154 Kämmerer, 1156 Kardinal.
    Places
    • Segni
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.