useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 03 (1004-1277) Nr. 934, S. 49-50
Signature: Nr. 934, S. 49-50
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Oktober 1178, Frascati
Papst Alexander III. nimmt das Kloster St. Johann im Thurtal in seinen Schutz, bestätigt ihm die Besitzungen und gewährt ihm weitere Vergünstigungen.
Source Regest: Chartularium Sangallense III, Nr. 934, S. 48.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen PP.4.C.2.

Bleibulle an gelb/roten Fäden, abgefallen, separat erhalten.Material: Pergament
Dimensions: 59,5/58 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Alexander papa; (andere Hand): Burkardo abbati.
Graphics: 

cop.
Abschr. (B), 15. Jh., ebd., PP.4.C.2b (unvollständig).


    ins.
    Abschrift (B), Vidimus des Konstanzer Notars Ulrich Sulzberg v. 27. Juli 1414, ebd., PP.4.C.2a.

      x
      + Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Burcardo abbati monasterii sancti Iohannis Babtiste de Turtal1 eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. + Effectum iusta postulantibus indulgere et vigor equitatis et ordo exigit rationis, presertim quando petentium voluntatem et pietas adiuvat et veritas non || relinquit. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancti Iohannis Baptiste de Tur||tal, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum dei timorem et beati Benedicti regulam in monasterio vestro institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur, preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum pertinentiis suis et terminis, quorum nomina sunt hec: Rotunrisinuma)2 et Closetobeleb)3 usque ad Starchembach4 et Prochenberch5 cum alpibus infra terminos istos positis, capellam de Mezellouo6 cum curte eiusdem loci et aliis suis pertinentiis, ecclesiam de Flawile7 cum predio eiusdem loci et aliis suis pertinentiis, predium Luceswilarec)8 cum suis pertinentiis, predium Pussenanc9 cum suis pertinentiis, predium Veluen10 cum suis pertinentiis, predium de Smarincon11 cum suis pertinentiis, predium Tuns12 cum suis pertinentiis, predium Telfsd)13 cum suis pertinentiis, cellam sancti Petri14 cum suis decimis omnique iure ecclesiasticoe), predium Ilnouo15 cum suis pertinentiis, predium Magolsperc16 cum suis pertinentiis et predium Marwile17 cum omnibus suis pertinentiis. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas presumat exigere. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem aliqua levitate sine abbatis sui licentia fas sit de claustro discedere, nisi artioris religionis obtentu, discedentem vero absquef) communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva tamen apostolice sedis auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat, cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit paxg) domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.||
      (R)h) Ego Alexander catholice ecclesie episcopus subscripsi. (BV).||
      + Ego Hvbaldus Hostiensis episcopus18 subscripsi.
      ||
      (Kolonne links:)||
      + Ego Cinthyus presbyter cardinalis tituli sancte Cicilie19 subscripsi.||
      + Ego Arduinus presbyter cardinalis tituli sancte Crucis Ierusalem20 subscripsi.
      ||
      (Kolonne rechts:)||
      + Ego Rainerius diaconus cardinalis sancti Georgii ad Uelum aureum21 subscripsi.||
      + Ego Gratianus diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani22 subscripsi.||
      + Ego Maths.i) diaconus cardinalis sancte Marie Noue23 subscripsi.||
      Dat. Tusculani24 per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis25 et cancellarii, VIIII°. kl. novembris, indictione VIIa, incarnationis dominice anno M°.C°.LXXVIII°. pontificatus vero domni Alexandri pape III. anno XX.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense III, Nr. 934, S. 49-50.

      Original dating clauseVIIII°. kl. novembris

      Editions
      • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 18, S. 29 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III,832. - Thurg. UB II,53.

      Comment

      Regest: Jaffé-L., Reg. Pont. Rom. II, 13110. - A. Brackmann, Germania Pontificia II/2 (1927), S. 44, Nr. 2. - UB Zürich I,331. - Bündner UB I,401.


      LanguageLatein

      Notes
      a)otun auf Rasur. - b)Closerobele B1. - c)predium Luces auf Rasur. - d)f korr. aus l. - e)cum suis decimis omnique iure ecclesiastico auf Rasur. - f) Vor q ein radierter Buchstabe. - g)x auf Rasur. - h) Devise in Rota: iVias tuas domine demonstra michi. - i)Maths. mit Kürzungsstrich. - 1 Burkhard, 1152 - ca. 1190 Abt des Benediktinerklosters (Alt)St.Johann, Bez. Obertoggenburg. - 2 Name abg., im Gebiet Nesselhalden-Chüeboden, Gem. Alt St. Johann, zu suchen, vgl. 120. Njbl. d. Histor. Vereins d. Kt. St. Gallen (1980), S. 48f. - 3 Chloostobel, Gem. Alt St. Johann. - 4 ht. Leistbach, ebd. - 5 Brochenberg, ebd. - 6 Verschrieben, Nesslau, Bez. Obertoggenburg. - 7 Flawil, Bez. Untertoggenburg. - 8 Name abg. (Lügenschwil), n. Hof, Gem. Ernetschwil, Bez. See. - 9 Bussnang, Bez. Weinfelden TG. - 10 Felben, Bez. Frauenfeld TG. - 11 Schmerikon, Bez. See. - 12 Eher Dums, Gem. Göfis, Vorarlberg, als Düns, Vorarlberg. - 13 Nicht identifiziert (Tälfsch, Gem. u. Kr. Küblis GR?). - 14 Benediktinerpropstei St. Peterzell, Bez. Neutoggenburg. - 15 Illnau, Bez. Pfäffikon ZH. - 16 Mogelsberg, Bez. Untertoggenburg. - 17 Märwil, Bez. Münchwilen TG. - 18 Hubald, 1158-1181 Kardinalbischof v. Ostia. - 19 Cencius, 1178-1182 Kardinalpriester v. S. Cecilia. -20 Arduin, 1178-1183 Kardinalpriester v. S. Croce in Jerusalem. - 21 Rainer, 1175-1182 Kardinaldiakon v. S. Giorgio in Velabro. - 22 Gratian, 1178-1205 Kardinaldiakon v. SS. Cosma e Damiano. - 23 Matthäus, 1178-1181 Kardinaldiakon v. S. Maria nuova. - 24 Frascati, ital. Prov. Rom. - 25 Albert, 1158-1187 Kardinalpriester v. S. Lorenzo in Lucina, 1178-1187 Kanzler.
      Places
      • Frascati
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.