useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1272 III 26
Signature: 1272 III 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. März 1272, St. Gallen
Abt Berchtold von St. Gallen überträgt der Kapelle St. Katharina im Hof des Propstes von St. Stephan in Konstanz einen Zehnten zu Tuttwil.
Source Regest: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1897, S. 89 (UB Zürich XII, 1486a. - RSQ I/1, 733.).
 

orig.
Current repository
GeneralLA Karlsruhe 5/723.

2 Siegel an Schnüren, 1. besch., Abb. 21; 2. Fragm., Abb. 25.Material: Pergament
Dimensions: 24/14 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Instrumentum cappelle sancte Katherine in curia prepositi Constant.1
x
In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Ut posteris gestorum veritas transmittatur, sapientum docet auctoritas, ipsa scriptis autenticis commendari, quatenus || in defectum testium instrumentorum productiones succedant. Licet enim viva vox mortue prevaleat, in defectu tamen viventium instrumentorum copia sufficit ad || probandum. Hinc est, quod cum honorandi viri dominus Heinr. de Clinginberg prepositus sancti Stephani Constantiensis2 et magister Heinr. de Scafusa3 canonicus maioris || ecclesie ibidem divina compunctione admoniti in capella sancte Katherine4 sita in curia dicti prepositi divinum intenderent officium instaurare, emerunt a nobili viro Hermanno de Bovnstetin5 milite decimam sitam in Tutewiler6 solventem quadraginta frusta frumenti pro summa quadraginta marcarum argenti. Et quia ipsa decima iure proprietatis pertinebat monasterio sancti Galli, petierunt humiliter a nobis Ber. dei gratia abbate sancti Galli7, ut, cum eadem decima per plures manus ambularet titulo feudali, receptis resignationibus vassallorum eam cum usibus suis memorate capelle sancte Katherine assignare dignaremur, quatenus eidem capelle capellanus commodius prefici posset, qui in ipsa congruam habens sustentationem divina officia in memoriam instituentium celebrareta). Nos itaque requisito super hoc consilio et habito consensu unanimi totius conventus monasterii nostri petitionem huiusmodi piam et favore dignam admittendam decernentes, habita et comperta resignatione nobilium virorum Waltheri et Volrici fratrum et Volricib) de Cling(in)c)8, qui immediate eandem decimam in feudum tenebant a monasterio nostro, intellecto etiam, quod supradictus nobilis de Bovnstetin resignavit ius feudi in eadem decima sibi competens ad manus prescriptorum nobilium de Cling(in)c), sepenominatam decimam in Tutewiler donavimus capelle sancte Katherine superius memorate, ita videlicet, ut in recognitionem proprietatis annis singulis custodi monasterii nostri in festo sancti Galli capellanus prelibate capelle serviens perpetuo persolvat unam libram cere. Et ut premissis robur assit perpetue firmitatis, presentem paginam nostro et conventus nostri sigillis fecimus roborari. Act. apud sanctum Gallum, anno domini MCCLXXII. VII. kl. april. indict. XV.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 1897, S. 90.

Original dating clauseVII. kl. april.

Editions
  • UB St. Gallen IV, S. 1133, Anhang 317. - Thurg. UB IV, S. 804, Nachtrag 25.


LanguageLatein

Notes
a) Zweites r korr. aus b. - b)et Volrici auf Rasur. - c)Cling mit Kürzungsstrich, in Clingin aufzulösen (vgl. Clinginberg, Bovnstetin). - 1 Im Rückvermerk irrt. Hof des Dompropstes, es handelt sich aber um den Propst v. St. Stephan. - 2 Heinrich v. Klingenberg (Gem. Homburg, Bez. Steckborn TG), 1266-1275 Propst des Chorherrenstifts St. Stephan in Konstanz. - 3 Verschrieben für Magister Hermann v. Schaffhausen (Stadt u. Kt.), 1254-1272. - 4 Katharinenkapelle auf dem Friedhof östlich des Münsters. - 5 Hermann I. v. Bonstetten (Bez. Affoltern ZH), 1255-1312. - 6 Tuttwil, Bez. Münchwilen TG. - 7 Berchtold v. Falkenstein, 1244-1272. - 8 Walter u. Ulrich v. Altenklingen (Gem. Engwang, Bez. Weinfelden TG) u. Ulrich v. Hohenklingen (Gem. u. Bez. Stein a. Rh. SH).
Places
  • St. Gallen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.