useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 04 (1266-1299) 1293 III 06
Signature: 1293 III 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. März 1293, Zürich
Bischof Rudolf von Konstanz gibt seine Zustimmung zur Verleihung des Zehnten in Oberbussnang durch den Abt von St. Gallen ans Kloster Feldbach.
Source Regest: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2310, S. 408 (Reg. ep. Const. I, 2843.).
 

orig.
Current repository
STA Thurgau Frauenfeld 7'36'23.

Siegel an gelber Schnur, besch., rest., wie 1. in Nr. 2028.Material: Pergament
Dimensions: 36/22 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Instrumentum super decima in oppido quod vulgariter dicitur Obvrenbussenanch cum omnibus suis pertinentiis.
x
Rvodolfus dei gratia episcopus Constanciensis1 omnibus presentium inspectoribus subscriptorum notitiam cum salute. Ad pastorale pertinet offitium, ut hiis, qui divino semper intendunt cultui, || in temporalibus, sine quibus spiritualia non possunt subsistere, providere salubriter sit intentum. Noverint igitur tam posteri quam presentes, quod cum nobilis vir Eberhardus miles de Burgelon2 decimam suam || in opido, quod vulgariter Obernbussenank3 nuncupatur, quam a divina permissione . . abbate monasterii sancti Galli4 seu ab ipso monasterio unâ cum suis progenitoribus ab antiquo in feodum detin(uer)ata), ad || manus prelibati domini . . abbatis nomine ipsius monasterii libere resignasset, dictusque . . abbas de consensu et voluntate unanimi conventus monasterii sui omni sollempnitate debita observata decimam prelibatam cum omnibus suis pertinentiis ad petitionem dicti . . nobilis ac divine pietatis et retributionis intuitu . . dilectis in Christo . . abbatisse et conventui monasterii in Veltbach5 seu ipsi monasterio libere contulissent6, ita tamen, ut predicta . . abbatissa et conventus mediam libram cere nomine census in festo sancti Galli prememoratis . . abbati et conventui eorumque successoribus annis singulis persolvere teneantur, petierunt a nobis, ut concessioni seu collationi tam pie nostrum dignaremur impartiri assensum ipsamque auctoritate ordinaria confirmare. Nos vero advertentes, quod summa est ratio, que pro religione facit, et quod dicta . . abbatissa et conventus divinis insudant obsequiis incessanter, dicte concessioni seu collationi, cum ipsam rite et rationabiliter invenerimus et cognoverimus processisse, requisiti tempore competenti nostrum consensum adhibuimus et presentibus adhibemus eamque in omnibus, que premissa sunt, valituram in perpetuum auctoritate ordinaria et certa scientia confirmamus. Et in evidentiam nostri consensus adhibiti et confirmationis facte presens instrumentum supradicte . . abbatisse et conventui nomine sui monasterii tradidimus nostri sig[illi robore]3 communitum. Datum Thuregi, anno domini M°.CC°. LXXXXIII°. II. non. marc. indictioneb) VIa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense IV, Nr. 2310, S. 408-409.

Original dating clauseII. non. marc.

Editions
  • Thurg. UB III, 856.

Comment

Geschrieben von gleicher Hand wie Nr. 2309 (A1 u. A2).


LanguageLatein

Notes
a) Loch im Pg. - b)c korr. aus t. - 1 Rudolf I. v. Habsburg-Laufenburg, 1274-1293. - 2 Eberhard v. Bürglen (Bez. Weinfelden TG). - 3 Oberbussnang, Bez. Weinfelden TG. - 4 Wilhelm v. Montfort, 1281-1301. - 5 Zisterzienserinnenkloster Feldbach, Gem. u. Bez. Steckborn TG. - 6 Nr. 2309.
Places
  • Zürich
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.