useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1374 XII 01
Signature: 1374 XII 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Dezember 1374, Avignon
Papst Gregor XI. bestätigt dem Kirchherrn Johann Läbi, rechtmässig im Besitz der KircheJonschwil zu sein.
Source Regest: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5426, S. 103 (Rieder, Röm. Quellen, 1831).
 

ins.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 193, f. 535.

    x
    Dilecto filio Johanni Laybi rectori parrochialis ecclesie in Jonswil1 Constanciensis diocesis salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut te favore apostolico prosequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tua petitio continebat, quod olim parrochiali ecclesia in Jonswil Constanciensis diocesis per obitum quondam Johannis de Hagenow2 ipsius ecclesie rectoris extra Romanam curiam defuncti, ut asserebatur, vacante, tu vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura ad collationem vel presentationem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti dicte diocesis communiter vel divisim pertinens tibi in ea forma, secundum quam pro pauperibus clericis beneficiandis dudum scripsimus concessarum expectabas predictam ecclesiam sic vacantem et ad collacionem dictorum abbatis et conventus communiter pertinentem tibique ex ordine debitam infra tempus legitimum, prout ex ipsarum forma litterarum poteras, aeeeptasti tibique de ea provideri fecisti canonice, nisi ecclesia ipsa ex eo, quod aliquis ex predecessoribus tuis in dicta ecclesia ipsam ecclesiam pacifice assecutus infra annum a tempore assecucionis huiusmodi impedimento cessante legitimo et nulla super hoc canonica dispensatione obtenta se non fecisset in presbiterum ordinari aut ecclesiam ipsam cum aliis benefieiis ecclesiasticis se cum dicta ecclesia non compatientibus tenuisset vel per constitutionem felicis recordationisa) pape XXII predecessoris nostri, qui incipit Execrabilis vaeavisset. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, ab aliquibus asseratur predictam ecclesiam tempore acceptionis et provisionis huiusmodi ex eo, quod aliquis ex predecessoribus huiusmodi se, ut prefertur, non fecerit in presbiterum ordinari aut ipsam ecclesiam cum aliis beneficiis ecclesiasticis se cum dicta ecclesia non compacientibus detinuerat vel per constitutionem predictam vaeavisset tuque dubites propterea te posse super ipsa ecclesia imposterum molestari, nos volentes te in presbiteratus ordine constitutum premissorum meritorum tuorum intuitu favore prosequi gracioso, tuis in hac parte supplicationibus inclinati volumus et apostolica tibi super quadam capellania in ecclesia Constanciensi in palacio apostolico ut asseris litiganti auctoritatem concedimus, quod acceptacio et provisio predicte et quecumque inde secuta perinde a data presencium, dummodo ultimus ipsius parrochialis ecclesie verus rector familiaris sedis apostolice non fuerit, tibique ipsa parrochialis ecclesia, ut premittitur, ex ordine debetur, valeant et plenam etb) obtineant roboris firmitatem, ac si ipsa parrochialis ecclesia ex eo, quod aliquis ex huiusmodi predecessoribus se non fecisset in presbiterum promoveri aut eandem ecclesiam cum aliis beneficiis se cum dicta ecclesia non compatientibus detinuisset vel ecclesia ipsa per constitutionem eandem minime vacavisset. Nulli ergo etc. nostre voluntatis et concessionis infringere etc. Dat. Auinione, kl. decembris, anno quarto.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5426, S. 103-104.

    Original dating clausekl. decembris



    LanguageLatein

    Notes
    a) Hier fehlt Johannis. - b)et wohl Fehler des Schreibers. - 1 Jonschwil, Bez. Untertoggenburg. - 2 Hagnau, sö. Meersburg BW.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.