useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 09 (1373-1381) 1381 II 22
Signature: 1381 II 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Februar 1381, Avignon
Papst Clemens VII. beauftragt den Offizial von Basel, Eglolf von Rorschach für einKanonikat in Chur zu providieren.
Source Regest: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5831, S. 485 (Rep. Germ. I, S. 26.).
 

ins.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 227, f. 189.

    x
    Dilecto filio officiali Basiliensi1 salutem etc. Dignum arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur. Volentes igitur dilectum filium Eglolfum de Roscach2 clericum Constanciensis diocesis, qui ut asseritur ex utroque parente de militari genere procreatus existit, apud nos de nobilitate generis vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu favore prosequi graciose discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si post diligentem examinationem dictum Eglolfum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscientiam oneramus, eidem Eglolfo de canonicatu ecclesie Curiensis cum plenitudine iuris canonici auctoritate apostolica providere procurens, faciens ipsum vel procuratorem suum eius nomine in eadem ecclesia in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius cum dicti iuris plenitudine assignatis prebendam vero, si qua in eadem ecclesia vacat ad presens vel cum vacaverit, quam idem Eglolfus per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium, postquam sibi vel eidem procuratori vacatio illius innotuerit, duxeris acceptandam conferendam dicto Eglolfo post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, dummodo usque ad VIII. id. februarii anni domini millesimi trecentesimi octuagesimi quinti non fuerit in huiusmodi prebenda alicui specialiter ius quesitum donationi tue auctoritate apostolica reserves, districtius inhibendo venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Curiensi ac illi vel illis, ad quem vel quos in eadem ecclesia prebendarum collatio provisio presentatio seu quevis alia dispositio pertinet comuniter vel divisim, ne de huiusmodi prebenda interim etiam ante acceptationem eandem nisi postquam eis constiterit, quod Eglolfus vel procurator predicti illam noluerint acceptare, disponere quoquo modo presumant ac nichilominus huiusmodi prebendam, quam reservabis, si ut presentialiter vacat vel cum vacaverit post acceptationem predictam eidem Eglolfo cum omnibus iuribus et pertinentiis supradictis auctoritate prefata conferas et assignes, inducens per te vel alium seu alios eundem Eglolfum vel dictum procuratorem eius nomine in corporalem possessionem prebende ac iurium et pertinentiarum predictorum et defendens inductum sibique faciens de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstante de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis iuramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sita) recepti vel ut recipiantur insistant seu si super provisione sibi facienda de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie speciales vel de aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesiam ipsam receptis vel prebendas expectandas in eadem in eiusdem prebende assecutione prefatum Eglolfum volumus anteferri, sed nulluni per hoc eis quo ad assecutionem prebendarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si eisdem episcopo et capitulo vel quibusvis aliis comuniter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut si dictus Eglolfus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et, cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, seu si hodie pro alio vel aliis super equali vel equalibus gratia vel gratiis in eadem ecclesia litteras nostras duximus concedendas. Nos enim tam illas quam presentes effectum sortiri volumus quacumque constitutione apostolica contraria non obstante. Et insuper si dictus Eglolfus ad hoc repertus fuerit ydoneus, ut prefertur, exnunc perinde irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit acceptari, ac si eidem Eglolfo die data presencium contulissemus canonicatum eiusdem ecclesie ac prebendam, si qua tunc vacabat vel cum vacaret ibidem, quam idem Eglolfus duceret acceptandam, ut prefertur, conferendam dicto Eglolfo post acceptationem predictam donationi apostolice cum interposicione decreti duxissemus specialiter reservandam. Dat. Auinione VIII. kl. marcii, anno tercio.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense IX, Nr. 5831, S. 485-486.

    Original dating clauseVIII. kl. marcii

    Comment

    Vgl. die Supplik, ebd., Reg. Suppl. 62, f. 108v.


    LanguageLatein

    Notes
    a R. - 1 Basel. - 2 Eglolf v. Rorschach (Stadt u. Bez.).
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.