useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 05 (1300-1326) 1313 III 21
Signature: 1313 III 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. März 1313, Feldbach
Werner Hunt, Bürger von St. Gallen, schenkt dem Kloster Feldbach zu seinem und seiner Gemahlin Seelenheil einen Hof in Herdern und eine Schuppose zu Horben.
Source Regest: Chartularium Sangallense V, Nr. 2854, S. 241.
 

orig.
Current repository
STA Thurgau Frauenfeld 7'40'11.

2 Siegel an roten Schnüren, rest., 1. wie 1. in Nr. 2642; 2. wie 2. in Nr. 2724.Material: Pergament
Dimensions: 50/22 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14. Jh.): Instrumentum Wernheri dicti Hunt super mansum in Herdern et scoposam in Horwen.
x
Universis et singulis presentes litteras inspecturis subscriptorum noticiam cum salute. Ne gesta modernorum propter labilem memoriam hominum apud posteros possint vel valeant in dubium revocari, expedit ipsa instrumentorum serie perhennari. Noverint igitur || tam posteri quam presentes, quod ego Wernherus dictus Hunt1 civis oppidi sancti Galli dilectis in Christo abbatisse et conventui monasterii in Veltpach2 Constantiensis dyocesis comparavi mansum seu curiam sitam in Hardern3 pro Burchardo dicto de Bolrshusen4 reddentem singulis annis || quinque maltera tritici, quatuor maltera avene, dimidium modium ordei, dimidium modium fabarum mensure in Stain5, duos fasciculos lini vulgariter dictos zwene kloben werches, quatuor pullos, duas aucas et unam libram denariorum Constantiensis monete, necnon scopollsam dictam ze Horwen6 reddentem singulis annis quatuor modios tritici, unum malterum avene mensure in Dyessenhoven7 et quatuor solidos denariorum||
monete prelibate iusto emptionis titulo pro certa pecunie quantitate, et possessiones predictas seu precium, pro quo empte fuerant, rebus propriis vendentibus easdem persolvi pecunia in numerata, quas etiam possessiones predictis abbatisse et conventui tradidi inter vivos et bona valitudine corporis donatione sollempni donavi perpetuo possidendas pro salute anime mee et Berthe uxoris mee legitime. Profitemur etiam nosa) abbatissa et conventus predicte a Wernhero predicto recepisse peccunia in numerata ad conparandum possessiones reddentes singulis annis tria maltera tritici et tria maltera avene mensure in Stain, quam peccuniam ipse Wern. similiter in sa-lutem anime sue et Berthe uxoris sue nobis per modum suprascriptum tradidit et assignavit, reservato tamen Wernhero et Berthe predictis usufructub) possessionum predictarum pro tempore ipsorum vite, et etiam uno decedente coniugum predictorum alter ipsorum usufructus dictarum possessionum singularum totaliter in suos usus convertat pro tempore ipsius vite viventis diminutione qualibet circumscripta, ita tamen quod post Wernheri et Berthe decessum predictorum proprietas dictarum possessionum cum usufructu ipsarum et redditibus libere et absolute redire debentc) ad abbatissam et conventum predictas seu ipsorum monasterium in Veltpach pretactum. Promiserunt etiam abbatissa et conventus prefati monasterii stipulatione sollempni, ordinationem per ipsum Wernherum de prefatis possessionibus factam inviolabiliter observare, videlicet quod post decessum ipsius Wernheri et Berthe uxoris sue prelibate dare debent de possessionibus prefatis singulis annis in perpetuum in remedium seu salutem ipsarum animarum pensiones subnotatas, videlicet in qualibet annuntiatione beate virginis Marie unam libram pro spenda pauperibus danda in oppido sancti Galli8, sicut spende pauperibus solent dari, et decem solidos denariorum Constantiensiumin festo eodem dicto conventui pro vino et piscibus, prout dicto conventui placuerit, ad meliorationem ipsarum prebende, item in festo beati Johannis Baptiste iam dictam annunciationem proxime subsequenti unam libram denariorum Constantiensium iterum pauperibus pro spenda in dicto oppido danda et decem solidos dictorum denariorum dicto conventui pro piscibus vel vino pro modo predicto, et nuncius abbatisse et conventus monasterii in Veltpach prelibati defferens illam libram quolibet festo predictorum debet plebano capelle sancti Iohannis oppidi sancti Galli9 predicto dare unum solidum primitus pro comparatione duodecim missarum in remedium seu salutem animarum Wernheri et Berthe coniugum predictorum, et nichilominus idem nuncius expensas, quas veniendo a monasterio predicto in oppidum sancti Galli predictum utroque dictorum festorum et redeundo ad monasterium facit, recipere debet de denariis sibi tunc in dictis festis presentatis, et residuos denarios pauperibus dare pro spenda debet. Etiam et dicta abbatissa, que pro tempore fuerit, prefato conventui a festo pasche in perpetuum unam libram denariorum Constantiensium usque ad festum penthecoste proxime subsequens pro ovis dare, ita ut medio tempore melioretur prebenda ipsarum. Ordinatum est etiam, quod post decessum Wern. et Berthe coniugum predictorum vel unius ex eis dicta abbtissac) dare debet in anniversario utriusque coniugum predictorum dicto conventui in commemorationem ipsius anime seu salutem, cuius tunc anniversarium existit, decem solidos dictorum denariorum pro piscibus vel vino, ut supra dictum est, et insuper quod abbtissac) et conventus predicte dominium necnon ususfructum possessionum predictarum numquam ullo tempore quoquo modo a dicto monasterio distrahere debetc) vel alienare. Et si abbtissac) et conventus prefate dictas possessiones vel aliquam ex eis seu usufructum earundem distraherent vel alienarent, tunc una pars dictarum possessionum cedere deberet monasterio in Salem10 Constantiensis dyocesis, secunda vero pars earundem possessionum hospitali domus pauperum in oppido sancti Galli predicto, tercia autem pars ipsarum possessionum cedere deberet capelle sancti Iohannis in oppido sancti Galli prenominato. Si autem contingeretd), quod ex alienatione prescripta, quod absit, dicte possessiones vel aliqua pars ipsarum ad monasterium in Salem predictum vel ad hospitale aut ad capellam sancti Iohannis in oppido sancti Galli prefato devolveretur vel per modum suprascriptum essent devolute et abbas vel procurator monasterii in Salem predicti partem ipsarum possessionum dictis abbatisse et conventui in Velpach ad ipsorum monasterium devolutam remitteret, tunc ipsa remissione facta eadem pars dictarum possessionum ad ipsorum monasterium per modum predictum devoluta cedere debet hospitali et capelle predictis. Si etiam hospitale vel eius procurator et procurator mo-nasterii in Salem prefati suas partes dictarum possessionum ad ipsarum ecclesias per modum supradictum devolutas remitterent, tunc ille due partes remisse abbatisse et conventui in Velpach predictis ad capellam sancti Johannis oppidi predicti ipso facto deberent esse devolute et libere ad capellam eandem transire. Susceperunt etiam abbatissa celleraria et mercator monasterii in Veltpach predicti penam talem in se sponte et libere, quod si omnes conditiones prenotate, una vel aliqua ex eis, negligereturc) vel infra spacium duarum ebdomadarum non adimplereturc), omni sexta feria panis et aque penitentia castigentur, quousque neglecta adinpleantur. Adiectum est etiam, quod si dicte conditiones per abbtissamc) et conventum aliquo anno non solverentur, videlicet quod spende non darentur vel quod prebenda ipsi conventui, ut est predictum, non aucmentaretur, tunc fructus et redditus dictarum possessionum omnium eodem anno tantum devolvi debetc) ad ecclesias prescriptas, videlicet monasterium in Salem, hospitalis et capelle sancti Johannis in oppido sancti Galli predicto secundum modum de possessionibus suprascriptum, profitemur etiam nos abbatissa et conventus predicti, omnia prenotata esse vera et ea promittimus inperpetuum inviolabiliter observare. Et in evidentiam et firmum robur omnium et singulorum premissorum nos abbas de Salem sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Nos quoque abbatissa et conventus monasterii prenotati presentes litteras fieri fecimus nostri munitione sigilli roboratas. Datum et actum in Velpach anno domini M°.CCC.XIII°. XII°. kl. aprilis, indictione undecima.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense V, Nr. 2854, S. 241-243.

Original dating clauseXII°. kl. aprilis

Editions
  • Thurg. UB IV, 1171 (irrt, zum 27. März).


LanguageLatein

Notes
a)nos über der Zeile nachgetragen. - b) Mit überflüssigem Kürzungsstrich (-um). - c) A. - d)contingerit, dann i durch untergesetzten Punkt getilgt und darüber e geschrieben. - 1 1284-1319. - 2 Zisterzienserinnenkloster Feldbach, Gem. u. Bez. Steckborn TG. - 3 Herdern, Bez. Steckborn TG. - 4 Boltshausen, Gem. Ottoberg, Bez. Weinfelden TG. - 5 Stein am Rhein, Bez. Stein SH. - 6 (Vorder-, Hinter-)Horben, Gem. Buch, Bez. Frauenfeld TG. - 7 Diessenhofen, Stadt u. Bez. TG. - 8 Heiliggeistspital St. Gallen. - 9 St. Johann, abg. Kapelle, Gallusstr. 16. - 10 Zisterzienserkloster Salem, n. Meersburg BW.
Places
  • Feldbach
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.