useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 05 (1300-1326) 1325 IV 01
Signature: 1325 IV 01
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. April 1325, Avignon
Papst Johannes XXII. teilt Hermann von Landenberg mit, was er an Herzog Leopold von Österreich geschrieben habe, und stimmt dem Angebot, die Zahl der Söldner von 50 auf 100 zu erhöhen, zu.
Source Regest: Chartularium Sangallense V, Nr. 3239, S. 484.
 

cop.
Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Vat. 113, f. 47v, ep. 370.

    x
    Dilecto filio nobili viro Hermanno de Landenberg. Ecce quod litteris tue nobilitatis receptis et contentis in eis plenius intellectis, super quibus tue diligentie Studium plurimum in domino commendamus, dilecto filio nobili viro Lipoldo duci Austrie et Styrie dirigimus preces nostras, ut nobilem virum Diethelmum comitem de Thoggemburg a suo dampnando proposito retrahere non postponat nec ipsum gentemque suam armigeram in subsidium hereticorum et rebellium per terras et dominia sua transire permittat, sed ei potius super hiis et aliis, sicut expedire viderit, se opponat, quodque subditos suos, si qui sint cum hereticis et rebellibus in partibus Lombardie, cogat et faciat recedere penitus ab eisdem, et insuper quod te recommendatum habens specialiter tibi et genti tue, cum qua in servicium dei et ecclesie suorumque fidelium profecturus existis, per terras et districtus suos velit conductum concedere ac favorem suum liberaliter exhibere. Ceterum, cum nobis scripseris, te posse habere centum homines in armis fideles, ydoneos et expertos tecum contra dictos hereticos et rebelles in Italiam profecturos, quod eos computatis in illis quinquaginta, de quibus tibi dederamus licentiam, habeas, placet nobis, sciturus, quod illos mandabimus ad stipendia recipi consueta. Datum Auinione kl. aprilis anno nono.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense V, Nr. 3239, S. 484.

    Original dating clausekl. aprilis anno nono

    Editions
    • MGH Constitutiones VI/1, 38. - UB Zürich XIII, 3959a.

    Comment

    Zur Sache und zu den Namen vgl. Nr. 3238.$$Regest: S. Riezler, Vatikan. Akten z. deutschen Gesch. in der Zeit Kaiser Ludwigs d. Bayern (1891), 468. - Regesta Habsburgica III (1924), 1523.


    LanguageLatein
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.