useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1330 V 28
Signature: 1330 V 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Mai 1330, Avignon
Papst Johannes XXII. überträgt Ulrich von St. Gallen ein Kanonikat am Grossmünster Zürich und providiert ihn für die Kirche Bettmaringen.
Source Regest: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3417, S. 84 (Rieder, Röm. Quellen, 879. - UB Zürich XI, 4287. - Mollat, Jean XXII, 49713.).
 

cop.
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 95, f. 210, ep. 667.


    ins.
    Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 270, f. 426, ep. 2658.

      x
      Dilecto filio Vlrico de sancto Gallo canonico ecclesie Thuricensis Constantiensis diocesis salutem etc. Probitatis tue merita, super quibus apud nos multipliciter commendaris, merito nos inducunt, ut personam tuam dono specialis gratie prosequamur. Volentes itaque premissorum obtentu tibi, pro quo etiam venerabilis frater noster Radulphus episcopus Constantiensis, cuius clericus et notarius esse diceris, nobis super hoc humiliter supplicavit gratiam facere specialem, canonicatum ecclesie Thuricensis Constantiensis diocesis cum plenitudine iuris canonici apostolica tibi auctoritate conferimus et de illo etiam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat adpresens vel proximo vacaturam, quam per te vel procuratorem tuum ad hoc specialiter constitutum infra unius mensis spacium, postquam tibi vel eidem procuratori de illius vacatione constiterit, duxeris acceptandum, confer(endam) tibi post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis donationi apostolice reservamus, districtius inhibentes episcopo Constanciensi, qui est pro tempore, et dilectis filiis . . preposito et capitulo dicte ecclesie seu illi vel illis, ad quem vel ad quos in eadem ecclesia prebendarum collatio provisio seu quevis alia dispositio pertinet comuniter vel divisim, ne de illa interim etiam ante acceptationem huiusmodi nisi postquam eis constiterit, quod tu vel procurator predictus illam nolueritis acceptare, disponere quoquomodo presumant, ac decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus de certo canonicorum numero et quibuslibet aliis eiusdem ecclesie statutis et consuetudinibus contrariis iuramento confirmatione sedis apostolice vel quacumque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia speciales vel de beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa receptis vel prebendas expectantibus in eadem, te in ipsius prebende assecutione volumus anteferri, seda) nullum per hoc eis quo ad assecutionem aliorum prebendarum et beneficiorum preiudicium generari, seu si eisdem episcopo preposito et capitulo vel quibusvis aliis comuniter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad [id]b) compelli non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie aliisque beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi nostre gratie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut si presens non fueris ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absentia tua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesseris corporaliter illud prestes, seu quod pateris defectum natalium de diacono genitus et soluta, super quo tecum, ut beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura libere recipere et licite retinere valeres, auctoritate litterarum nostraruma) dudum extitit ut asseritur dispensatum, aut quod hodie de parrochiali ecclesia in Betmeringen dicte diocesis, quam ante huiusmodi dispensationem ut asseris de facto fueras assecutus, tibi, dummodo tunc non esset in ea alicui ius specialiter acquisitum, mandavimus per nostras litteras provideri. Nulli ergo etc. nostre collationis provisionis reservationis inhibitionis et constitutionis infringere etc. Datum Auinione, V. kl.c) iunii, anno quartodecimod). In eundem modum dilectis filiis . . abbati monasterii in Crucelino extra muros Constantienses et . . preposito in Zurciaco Constantiensis diocesis ac magistro Nicolao de Fractis litterarum nostrarum correctori canonico Patracensis ecclesiarum salutem etc. Probitatis merita etc. usque litteras provideri. Quocirca mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Vlricum vel procuratorem suum eius nomine exnunc auctoritate nostra in dicta ecclesia recipi facientes in canonicum et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo eiusdem ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, huiusmodi prebendam per nos ut premittitur in eadem ecclesia reservatam, si tempore huiusmodi nostre reservationis in dicta ecclesia vacabat vel extunc vacavit aut quamprimum illam inibi vacare contigerit, prefato Vlrico vel procuratori predicto pro eo post acceptationem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinentiis suis auctoritate predicta conferre et assignare curetis, inducentes eum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem huiusmodi prebende ac iurium et pertinentiarum eius et defendentes inductum sibique facientes de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem episcopo preposito et capitulo vel quibusvis aliis comuniter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Contradictores auctoritate nostra etc. Datum ut supra.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3417, S. 84-86.

      Original dating clauseV. kl.c) iunii

      Comment

      Zu den Namen vgl. Nr. 3416.


      LanguageLatein

      Notes
      a)sed - nostrarum nach B, da das erste Drittel von f. 426v in R fleckig und verblasst ist und nur noch einzelne Wörter zu entziffern sind. - b)id fehlt in B. - c)kalen. B. - d)XIIII B.
      Places
      • Avignon
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.