useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1331 II 05
Signature: 1331 II 05
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Februar 1331, Konstanz
Der Offizial von Konstanz beurkundet, dass Rudolf Salatti von Salmsach dem Chorherrenstift St. Stephan in Konstanz seine Besitzungen in Salmsach aufgegeben habe.
Source Regest: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3450, S. 111.
 

orig.
Current repository
StA St. Gallen GGG.1.A.1.

Siegel abh., besch., wie 1. in Nr. 3232; verso rechts oben Spuren des Ringsiegels.Material: Pergament
Dimensions: 25/18 cm
  • notes extra sigillum
    • Rückvermerk (14./15. Jh.): Littera de possessionibus dicti Salici.
Graphics: 
x
. . Officialis curie Constantiensis omnibus presentes litteras inspecturis subscriptorum noticiam cum salute. Noverint || universi et singuli, quos nosse fuerit oportunum, quod constitutus coram nobis in figura iudicii proxima feria || tertia post festum purificationis beate Marie virginis Růd. dictus Salatti de Salmsa1 titulo proprietatis perti||nens ecclesie sancti Stephani Constantiensis2 sanus mente et corpore confitebatur in iure se recepisse ab honor(abili) in Christo . . preposito et . . capitulo eiusdem ecclesie sancti Stephani quatuor lib(ras)a) denariorum monete Constantiensis in pecunia numeratab) seque dictos denarios integraliter in usus suos utiles ac necessarios convertisse ac ob id resignasse possessiones suas universas sitas in banno Salmsa, et insuper easdem coram nobis eciam in iure libere et sponte ac premeditate resignavit predictis preposito et capitulo ac ecclesie sancti Stephani per manus dilecti in Christo Růd. rectoris ecclesie in Salmsa procuratoris prepositi capituli et ecclesie sancti Stephani predictorum generalis, tribuens eis omne ius sibi competens possessionibus in eisdemc), renunciando omni iuri sibi in ipsis possessionibus competenti necnon excepcioni doli mali, excepcioni decepcionis ultra dimidiam iusti precii, pecunie non numerateb) tradite nec solute omnibusque aliis suffragiis, quibus mediantibus ea, que prescripta sunt, in toto vel in parte viciari possent vel quomodolibet annullari, adhibitis in omnibus et singulis supradictis verborum et gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis. In quorum evidenciam ad ipsius resignantis peticionem sigillum curie nostre presentibus duximus appendendum. Act. et dat. Constantie anno domini M°.CCC°. tricesimo primo, dicto die, ind. XIIIIa.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 3450, S. 111.

Original dating clauseproxima feria tertia post festum purificationis beate Marie virginis

Editions
  • Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 41, S. 79 (Klosterdruck). - UB St. Gallen III, 1337.


LanguageLatein

Notes
a)libi mit Kürzungsstrich. - b)nuat- mit er-Kürzung. - c)in e aus anderen Buchstaben korr. - 1 Salmsach, Bez. Arbon TG. - 2 Chorherrenstift St. Stephan in Konstanz.
Places
  • Konstanz
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.