useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 06 (1327-1347) 1347 X 24
Signature: 1347 X 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Oktober 1347, Avignon
Papst Clemens VI. dispensiert Ludwig von Reutlingen, Kirchherrn von Steinach, für zwei Jahre von der Erlangung der Priesterweihe.
Source Regest: Chartularium Sangallense VI, Nr. 4050, S. 561.
 

cop.
Registereintrag (B), ebd., Reg.Vat. 180, f. 275, ep. 852.


    ins.
    Registereintrag, Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 97, f. 360v. - Registereintrag (S), ebd., Reg. Suppl. 15, f. 158.

      x
      Dilecto filio Ludwico de Rutlingena)1 rectori parrochialis ecclesie in Stainach2 Constantiensisb) diocesis iurisperito salutem etc. Litterarum scientia vite ac morum honestas aliaque laudabilia merita probitatis, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut personam tuam condignis favoribus et gratiis prosequamur. Cum itaque sicut accepimus tu nuper parrochialem ecclesiam in Stainach Constantiensisb) diocesis vacantem tibi canonice collatam pacifice fueris assecutus tuque continuas occupationes negociorum habes in serviciis venerabilis fratris nostri Vlrici episcopi Constantiensisb)3, cuius vicarius in spiritualibus existis, nos volentes te premissorum intuitu, pro quo etiam dictus episcopus super hoc nobis humiliter supplicavit, necnon aliis certis ex causis rationabilibus nobis expressis prosequi favorabiliter in hac parte, ipsius episcopi ac tuis supplicationibus inclinati, ut tu usque ad biennium a data presentium computandum ratione dicte parrochialis ecclesie, cuius rector et infra annum a tempore ipsius ecclesie tibi concessi regiminis existis, non tenearis ad aliquem sacrum ordinem promoveri neque ad id a quoquam invitus valeas coartari, Lugdunensis concilii4 et aliis quibuscumque constitutionibus contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate apostolica tibi de speciali gratia tenore presentium indulgemus, proviso quod eadem parrochialis ecclesia interim debitis obsequiis non fraudetur et animarum cura in ea nullatenus negligatur, quodque lapso dicto biennio te facias statutis a iure temporibus in presbyterum promoveri. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. Dat. Auinione VIIII. kl. novembr. anno sexto.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense VI, Nr. 4050, S. 561.

      Original dating clauseVIIII. kl. novembr.

      Editions
      • Rieder, Röm. Quellen, 1167 (unvollständig), 77 (Supplik).


      LanguageLatein

      Notes
      a)Ruclingen B. - b)Constanciensis B. - 1 Ludwig genannt Veringer v. Reutlingen (BW), + 1362, vgl. Nr. 4045. - 2 Steinach, Bez. Rorschach. - 3 Ulrich Pfefferhard, 1344-1351. - 4 2. Konzil von Lyon 1274, c.13 (H. Jedin, Conciliorum Oecumenicorum Decreta [31973], S. 322, Z. 11-17).
      Places
      • Avignon
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.