useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 07 (1348-1361) 1358 IX 25
Signature: 1358 IX 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. September 1358, Avignon
Papst Innozenz VI. gewährt dem Kaplan Johannes Rot, dass die Präsentation und Einsetzung in die Kirche Marbach gültig seien.
Source Regest: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4560, S. 408.
 

cop.
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 233, f. 482, ep. 334.


    ins.
    Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 139, f. 708, ep. 334.

      x
      Dilecto filio Johanni dicto Rot presbytero perpetuo capellano in ecclesia sancti Pauli Constantien(si)1 salutem etc. Probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut personam tuam favore apostolico prosequamur. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte tuaa) petitio continebat, quod olim parrochiali ecclesia in Marpach2 Constanciensis diocesis, quam quondam Krastob) de Toggemburg3 ipsius ecclesie rector dum viveret obtinebat, per ipsius Krastonisc) obitum, qui extrad) Romanam curiam diem clauserat extremum, vacante dilectus filius Hemannuse) abbas monasterii sancti Galli4 ordinis sancti Benedicti dicte diocesis ipsius ecclesie patronus te bone memorie Nicolao episcopo Constanciensi5 ad dictam ecclesiam sie vacantem presentavit, idemque episcopus ad huiusmodi presentationem te ipsius ecclesie instituit in rectorem tuque vigore presentationis et institutionis huiusmodi dictam ecclesiam assecutusf) illam extunc possedisti, prout adhuc possides pacifice et quiete. Verum quia sicut eadem petitio subiungebat, tu dubitas ipsam ecclesiam tempore presentationis seu institutionis huiusmodi per constitutionem felicis recordationis J.g) pape XXII. predecessoris nostri, que incipit Execrabilis vacasse aut ipsam ecclesiam tempore presentationish) fore dispositioni sedis apostolice alias reservatam, et propterea te posse super ea imposterum molestari, nos volentes te premissorum meritorum tuorum intuitu favore prosequi gratioso, tuis supplicationibus inclinati volumus et tibi in ecclesia sancti Pauli Constancien(si) quandam perpetuam capellaniam obtinenti apostolica auctoritate concedimus, quod presentatio et institutio predicte a dat(a) presentium valeant et plenam obtineant roboris firmitatem, etiam si dicta ecclesia foret tempore presentationis seu constitutionis predictarum per sedem ipsam reservata eti) etiam si per constitutionem vacavisset supradictam. Nulli ergo etc. nostre voluntatis et concessionis infringere etc. Dat. Auinione, VII. kl. octobr. anno sexto.
      Source Fulltext: Chartularium Sangallense VII, Nr. 4560, S. 408-409.

      Original dating clauseVII. kl. octobr.

      Editions
      • Rieder, Röm. Quellen, 1407 (unvollständig).

      Comment

      Regest: UB St. Gallen IV, S. 1150, Anhang 345. - Reg. ep. Const. II, 5427. - Rieder, Röm. Quellen, 268 (Supplik).$$Vgl. auch die Supplik (S), ebd., Reg. Suppl. 31, f. 284.


      LanguageLatein

      Notes
      a)tua fehlt in B. - b) R, B. - c) R, S, Brastonis B. - d)etra B - e) R, B. - f) In B folgt illamque. - g)Johannis B - h)tempore presentationis fehlt in B. - i)et fehlt in B. - 1 St. Paul, Pfarrkirche in Konstanz. - 2 Marbach, Bez. Oberrheintal. - 3 Kraft III. v. Toggenburg, 1286-1339. - 4 Hermann v. Bonstetten, 1333-1360. - 5 Nikolaus Hofmeister v. Frauenfeld, 1334-1344.
      Places
      • Avignon
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.