useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 10 (1382-1389) 1389 XII 06
Signature: 1389 XII 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Dezember 1389, Rom
Papst Bonifaz IX. beauftragt den Abt des Schottenklosters vor Konstanz, dem schismatischen Chorherrn Johann von Seengen das Kanonikat im Grossmünster Zürich zu entziehen und es dem Kirchherrn von Jonschwü, Johann Läbi, zu übertragen.
Source Regest: Chartularium Sangallense X, Nr. 6360, S. 607 (Rep. Germ. II, Sp. 676.).
 

ins.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Lat. 5, f. 42.

    x
    Bonifatius etc. Dilecto filio abbati monasterii Scotorum extra muros Constancien(ses)1 salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Johannes Laebi rector parrochialis ecclesie in Jonswil2 Constanciensis diocesis fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Hodie siquidem ad audientiam nostram deducto, quod Johannes dea) Siengen3 olim canonicus ecclesie sanctorum Felicis et Regule Thuricensis4 Constanciensis diocesis per dicionisb) alumno Roberto olim basilice Duodecim Apostolorum presbitero cardinali tunc et nunc antipape, qui se dementem VII5 ausu temerario nominare presumit, eciam post et contra processus per felicis recordacionis Vrbanum papam VI predecessorem nostrum contra ipsum Robertum et eius fautores ac sequaces et eidem adherentes factos et solemniter publicatos, per quos idem predecessor prefatum Robertum velut hereticum et scismaticum sententialiter condemnavit puniendum, ipso predecessore ad huc in humanis agente adherere et favere presumpserat. Nos attendentes, quod veris existentibus supradictis, prefatus Johannes de Siengen canonicatu et prebenda, quos ipse in eadem ecclesia sanctorum Felicis et Regule tunc temporis obtinebat, privatus extiterat ipso facto, tibi per alias nostras litteras dedimus in mandatis, ut vocatis dicto Johanne de Siengen et aliis, qui forent evocandi, super premissis inquireres auctoritate nostra diligencius veritatem, et si per inquisicionem huiusmodi ita esse repererisc), eundem Johannem de Siengen canonicatu et prebenda predictis sententialiter declarares fuisse et esse privatum ipsumque amoneres realiter ab eisdem, prout in dictis litteris plenius continetur, attendentes igitur, quod si predictus Johannes de Siengen ipsi Roberto adhesit ut prefertur, canonicatus et prebenda predicti propterea vacaverunt et vacantd) ad presens nullusque de illis preter Romanum pontificem hac vice disponere potuit neque potest pro eo, quod idem predecessor diu ante omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica per huiusmodi adhesionem tunc vacancia et inantea vacatura collacioni et disposicioni sue reservans decrevit extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigeret attemptari, eodemque predecessore per eum de huiusmodi canonicatu et prebenda minime disposito, sicut altissimo placuit ab hac luce subtracto. Nos divina faventa clemencia ad apicem summi apostolatus assumpti cum a nonnullis revocaretur in dubium an post dicti predecessoris obitum aliquis preter Romanum pontificem de canonicatibus et prebendis ace) aliis beneficiis huiusmodi per ipsum predecessorem disposicioni sue reservatis et tempore obitus predecessoris eiusdem vacantibus disponere potuisset sive posset ad huiusmodi ambiguitatis tollendum dubium per nostras litteras declaravimus canonicatus et prebendas ac alia beneficia supradicta, que tempore huiusmodi obitus predecessoris eiusdem sic reservata vacabant, remansisse et remanere per huiusmodi reservacionem et decretum affecta nullumque de illis preter Romanum pontificem ea vice potuisse sive posse disponere quoquomodo, ac decrevimus irritum et inane, quitquid in contrarium a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan erat tunc vel imposterum contingeret attemptari. Cum itaque, si eundem Johannem de Siengen canonicatu et prebenda predictis per te privatum declarari contigerit ut prefertur, predicti canonicatus et prebenda secundum premissa adhuc ut prefertur vacare noscantur, nullusque de illis preter Romanum pontificem hac vice disponere potuerit sive possit reservacione declaracione et decretis obsistentibus supradictis ac volentes dicto Johanni Laebi premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus postquam eundem Johannem de Siengen predictis canonicatu et prebenda privatum declarari et ab eis amoveri contigerit, ut prefertur, canonicatum et prebendam predictos, quorum fructus redditus et proventus viginti marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Johannes Laebi asserit, non excedunt, sic vacantes cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinentiis suis apostolica eidem Johanni Laebi auctoritate conferre et assignare procures, inducens per te vel alium seu alios eundem Johannem Laebi vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendens induetum, amoto exinde quolibet detentore, ac faciens ipsum Johannem Laebi vel dictum procuratorem pro eo ad eandem prebendam in dicta ecclesia sanetorum Felicis et Regule in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatis sibique de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi. Contradictores auetoritate nostra etc., non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie sanetorum Felicis et Regule contrariis iuramento confirmacione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis, aut si aliqui apostolica vel alia quavis auetoritate in dicta ecclesia sanetorum Felicis et Regulef) in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis in dicta ecclesia sanctorum Felicis et Regule speciales aut aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales predicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus dictum Johannem Laebi in canonicatus et prebende predictorum assecucione volumus anteferri, sed nulluni per hoc eis quoad assecucionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro episcopo Constanciensi et dilectis filiis capitulo eiusdem ecclesie sanctorum Felicis et Regule vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sit sede indultum, quod ad recepeionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie sanctorum Felicis et Regule aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gracie impediri valeat quomodolibet vel differi et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut si dictus Johannes Laebi presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam accesserit, corporaliter illud prestet, seu quod idem Johannes Laebi ut asseritur auctoritate quarundam litterarum nostrarum canonicatum sub expectacione prebende et altare sine cura sancte Margarete situm in ecclesia Constanciensi6 cuius sex ac predictam parrochialem ecclesiam cuius sexdecim obtinet dudum sibi de parrochiali ecclesia in Lindow7 predicte diocesis, cuius quadraginta marcharum argenti fructus et redditus et proventus secundum extimacionem predictam valorem annuum non excedunt, per cuius assecucionem predictam ecclesiam in Jonswil dimittere tenetur, concessimus provideri ac de canonicatu et prebenda ecclesie Curiensis tunc certis modis vacantibus, quorumquidem canonicatus et prebende ecclesie Curiensis possessionem nondum habet, eadem fuit auctoritate provisione, volumus autem, quod ipse Johannes Laebi quamprimum vigore presencium predictorum canonicatus et prebende sanctorum Felicis et Regule possessionem fuerit pacificam assecutus, eosdem canonicatum et prebendam Curiensis ecclesiarum, quos extunc vacare decernimus et omne ius sibi in illis seu ad illos quomodolibet competens omnino, prout ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur, et insuper prout est irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus vel imposterum contigerit attemptari. Dat. Rome apud sanctum Petrum octavo idus decembris anno primo. N.XXIII de beneficiog).
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense X, Nr. 6360, S. 607-610.

    Original dating clauseoctavo idus decembris



    LanguageLatein

    Notes
    a) Es folgt durchgestrichen Sienghen. - b) R. - c) Nach erstem e getilgtes s. - d) Es folgt durchgestrichen pn. - e) Es folgt durchgestrichen aliqui. - f) Es folgt durchgestrichen contrariis iuramento confirmacione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis. - g)N-beneficio von anderer Hand. - 1 Schottenkloster vor Konstanz. - 2 Jonschwil, Bez. Untertoggenburg. - 3 Johann v. Seengen (Bez. Lenzburg AG). - 4 Chorherrenstift Grossmünster Zürich. - 5 Robert v. Genf, Kardinalpriester der röm. Titelkirche Duodecim Apostolorum, Antipapst Clemens VII., 1378-1394. - 6 Margareta-Altar im Münster Konstanz. - 7 Lindau, bayer. Schwaben.
    Places
    • Rom
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.