useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6489.
Signature: 6489.
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Januar 1392, Avignon
Papst Clemens VII. beauftragt den Weihbischof von Chur, das Kanonikat in Chur Ulrich Burgauer, Anhänger des Gegenpapstes, zu entziehen und an Diethelm Leman zu übertragen.  

Registereintrag, Vatikan.A, Reg. Vat. 303, f.332; Taxvermerk: XVII.
Current repository
Registereintrag, Vatikan.A, Reg. Vat. 303, f.332; Taxvermerk: XVII.

    x
    Venerabili fratri Theoderico episcopo Signensi1 in diocesi Curiensi commoranti salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque probitatis et virtutum merita, super quibus dilectus filius Diethelmus Leman clericus Constanciensis diocesis apud nos fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales, hodie siquidem ad audienciam nostram deducto, quod Vlricus Burgouer2 canonicus Curiensis tam dampnate memorie Bartholomeo olim archiepiscopo Barensi3, qui per impressionem et violenciam notorias, dum viveret, sedem apostolicam occupare contendebat, quam Perrino de Thomasellis4, qui eidem Bartholomeo succedens invicem dictam sedem dampnabiliter occupare conatur, adheseret, prout eidem Perino adherebat tunc, nos attendentes, quod veris existentibus supradictis idem Vlricus canonicatu et prebenda ecclesie Curiensis, quos tunc temporis obtinebat, reddiderat se indignum, tibi per alias nostras litteras dedimus in mandatis, ut vocatis dicto Vlrico et aliis, qui forent evocandi super premissis, inquireres auctoritate nostra diligencius veritatem, et si per inquisicionem huiusmodi ea repieris veritati fulciri, eundem Vlricum canonicatu et prebenda predictis eadem auctoritate sententialiter privares et amoveres penitus ab eisdem, prout in eisdem litteris plenius continetur. Nos igitur volentes prefato Diethelmo premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si contingat dictum Vlricum eisdem canonicatu et prebenda per te privari et amoveri ab eis, ut prefertur, ipsos canonicatum et prebendam, cum illos per privacionem huiusmodi vacare contingerit, prefato Diethelmo cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate predicta conferas et assi­gnes, inducentes per te vel alium seu alios eundem Diethelmum vel procuratorem ­suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende ac iurium et pertinenciarum predictorum et defendens inductum amoto exinde dicto Vlrico et quolibet alio illicito detentore ac faciens ipsum vel dictum procuratorem pro eo in eadem ecclesia auctoritate supradicta in canonicum recipi et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo eiusdem ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatur, sibique de ipsorum canonicatus et prebende fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellacione postposita compescendo non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie contrariis iuramento confirmacione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis aut si aliqui apostolica vel alia quavis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti vel ut recipiantur insistant, seu si super provisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis eiusdem ecclesie speciales vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus in assecucione canonicatus et prebende predictorum prefatum Diethelmum volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem canonicatuum et prebendarum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis capitulo Curiensibus vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem communiter vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quacumque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut si dictus Diethelmus presens non fuerit ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie solitum iuramentum, dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet, nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingerit attemptari. Datum Auinione idus ianuarii pontificatus nostri anno quartodecimo. Exp(editum) VIII. kl. novembris anno XIIIIo. R. de Valle. T. VII. kl. novembris anno XIIIIo. Ri. Colini.
    Editions
    • Regest: Rep. Germ. I, S.23.


    Notes
    1Theoderich (Dietrich), Bischof v. Senj, Kroatien, 1391–1398 Weihbischof v. Chur. 2Ulrich Burgauer, Student in Paris, magister artium, baccalaureus theologiae, 1362 Kirchherr v. Gossau, 1362 Chorherr v. Beromünster, 1379 Landdekan v. St.Gallen, 1387 Domherr v. Chur, † 6.Nov. 1405. 3Bartholomäus Prignanus, 1377–1378 Erzbischof v. Bari, ital. Stadt u. Prov., 1378 †1389 als Urban VI. Gegenpapst in Rom. 4Petrus Tomacellus, 1389 †1404 als Bonifaz IX. Gegenpapst in Rom.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.